Charter Document - 05330006

Charter Document - 05330006


Charter Number: 05330006
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1309
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo nono mense aprilis nos Hugo decanus de Geureio Johanneta et Belota sorores filie quondam Roberti Meniel et Johannes Olearius de Geureio notum facimus vniuersis quod nos sponte et prouide permutando tradimus concedimus et quitamus jn eschambium perpetuum fratri Hugoni humili abbati sancti Stephani Dyuionis gerenti administrationem domus Dei de Braschons omnia prata salicia et salices quos habemus aut habere possumus et debemus a via communi per quam itur a Geureio apud Salonem a loco vbi dicitur au pontot vsque ad pratum domus Dei de Braschons quod pratum dicitur pratum de bruere liberum pro nouem chauellis vini Perreneto de Corcellis annuatim persoluendis et pro vno obolo censuali Guillermo de Domois et heredibus Perroneti fratris sui annuatim persoluendo videlicet pro tercia parte vnius pecie vinee site jn finagio de Geureio jn loco vbi dicitur en mourterot iuxta vineam dicti Monachi Berteani de Tulle domicelli hinc et viam communem et partitur pro jndiuiso cum vinea Perroneti Chauderon quam terciam partem vinee dictus abbas predictam gerens administrationem dicte domus Dei de Braschons nobis tradidit concessit et quitauit perpetuo possidendam liberam pro decima Et propter hoc promittimus per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia prestita corporaliter et sub obligatione omnium bonorum nostrorum mobilium et jmmobilium omnia prata et salicia supradicta predicto abbati eius successoribus et dicte domui Dei de Braschons garantire contra omnes jn iudicio et extra iudicium nostris propriis sumptibus et facere et prestare quidquid jn causa euictionis debet fieri et prestari et jn nullo decetero contra predicta venire per nos vel per alium tacite vel aperte omnibus exceptionibus juris et facti penitus renuntiando et juri dicenti generalem renuntiationem non valere Volentes nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Symoneti Judei notarii Roure Richardi de Braschons Guioti Jaiote et Guioti Chauderon de Geureio testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis