Charter Document - 05330005

Charter Document - 05330005


Charter Number: 05330005
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1309
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem M trecentesimo nono mense aprilis ego Jaqueta filia quondam Durandi Thyecon de Sathenaio notum facio vniuersis presentibus et futuris quod ego conspecta vtilitate speciali Aalaisete filie mee de corpore Hugonis Sorin primi mariti mei procreate tutrix Aalaisete supradicte ego laude et assensu Clementis Chillot mariti mei trado cedo concedo delibero atque quito perpetuo permutando et jn eschambium perpetuum fratri Hugoni humili abbati sancti Stephani dyuionensis gerenti administrationem domus Dei de Braschons omnes terras arabiles prata salices et salicia que dicta Aalaiseta filia mea supradicta habet et habere potest seu debet quocumque jure seu ratione qualicumque a via communi per quam itur a Geureio apud Salonem a loco vbii dicitur au pontot vsque ad pratum predicte domus Dei de Braschons quod pratum dicitur pratum de bruere que omnia sunt et mouent de capite et hereditate dicti Hugonis patris quondam Aalaisete supradicte libera pro septem sextariis vini quolibet anno persoluendis Guillermo de Domois domicello et heredibus Perrini fratris dicti Guillermi jtem et pro nouem chauellis vini persolluendis quolibet anno Perroneto filio quondam Guillermi de Corcellis Et hoc facio pro duabus peciis vinearum sitis in finagio de Geureio quarum prima sita est jn loco vbi dicitur an la palu iuxta vineam dicte Aalaisete filie mee ex vna parte et iuxta vineam Leodegarii Qualier et Hugonis Nani jnde et altera jn loco vbi dicitur en soreuies iuxta vineam Stephaneti Gaulot ex vna parte et vineam heredum a la Quaille ex altera et pro omni jure quod dictus abbas et dicta domus Dei de Braschons habunt et habere debent jn dictis duabus peciis vinearum quas michi nomine dicte Aalaisete dictus Hugo humilis abbas sancti Stephani dyuionensis gerens administrationem dicte domus Dei de Braschons pro se et successoribus suis tradidit et quitauit perpetuo possidendas liberas pro decima et duobus sextariis vini Hugoni decano de Geureio annuatim persoluendis que omnia supradicta a loco vbi dicitur au pontot vsque ad pratum dicte domus Dei de Braschons quod dicitur de bruere prout predictum est dicto abbati et eius successoribus et dicte domui Dei de Braschons garantire promitto contra omnes per juramentum meum super sancta Dei euuangelia prestitum corporale jn iudicio et extra judicium meis sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et jn nullo venire contra predicta seu contra tenorem istarum litterarum Et ego Durandus Thyecons supradictus omnia predicta prout superius sunt expressa volo et concedo et promitto per juramentum contra predicta non venire Nos ambo coniuges promittimus omnia supradicta sub obligatione omnium bonorum nostrorum quod nos procurabimus quod dicta Aalaiseta dictam permutationem volet concedet et laudabit cum ad etatem legitimam peruenerit et pro garantia portanda obligamus in manu dicti abbatis vnam peciam vinee sitam in finagio de Geureio in loco vbi dicitur en chanpestornois iuxta vineam magistri Roberti de Sathenaio hinc et jnde et omnia bona nostra mobilia et immobilia vbicumque existentia Ad quam vineam et ad bona nostra volumus quod dictus abbas recurrat et faciat fructus suos quousque de predictis sit in possessione pacifica et quieta et nos ei tenemur garantire Volentes nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Symoneti Judei notarii Roure Hugonis decani de Geureio Guioti Jaiot et Roolini de Merliciis testium ad hoc vocatorum anno et messe predictis