Charter Document - 05324007
Charter Number: | 05324007 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Item tenor procuratorii exhibiti coram nobis ex parte dicti magistri Odonis le Motot procuratoris dictorum decani et capituli dicte capelle quod sigillatum erat sigillo eiusdem decani et sigillo capituli ipsius capelle ut prima facie apparebat talis est [] Quibus litteris ipsius decani Sedelocensis et nostre citationis publice lectis in presentia dictarum partium coram nobis et procuratoriis exhibitis ut est dictum ex parte dictorum abbatis et conuentus fuit nobis suplicatum ut nos in predicto negocio nobis commisso procederemus secundum a sede apostolica traditam nobis formam Nos uero predictam diem Ueneris supradictis partibus continuauimus usque ad diem Sabbati subsequentem iniungente eisdem quod coram nobis ipsa die Sabbati in domo predictorum Fratrum Predicatorum comparerent processure in negocio huiusmodi secundum formam et tenorem predicti rescripti apostolici prout iuris ordo dictaret Qua die Sabbati supradictis partibus in loco predicto in iudicio coram nobis constitutis quia licet Odo dictus li Motoz prefatus procurator dictorum decani et capituli uirtute suprascripti procuratorii ab eis generale mandatum haberet non tamen habebat speciale quo ad hoc secundum formam et tenorem predicti rescripti apostolici ut deceret Nos supradictis partibus assigniuimus coram nobis apud Diuionem in domo dictorum Fratrum Predicatorum diem crastinam festi Decollationis Beati Ioannis Baptiste si dies fuerit iuridica alioquin diem sequentem iuridicam ad procedendum in causa seu negocio antedictis coram nobis secundum formam et tenorem predicti rescripti apostolici prout de iure fuerit procedendum et prout nobis uisum fuerit expedire Iniuncto a nobis predicto Odoni procuratori dictorum decani et capituli quo ad dictam diem crastinam festi Decollationis Beati Iohannis Baptiste si dies iuridica fuerit alioquin ad diem sequentem iuridicam cum sufficienti et speciali mandato et procuratorio predicto capitulo compareat coram nobis et dicto decano ipsius capelle quod istud significet capitulo memorato In quorum premissorum testimonium nos Petrus et Bartholomeus iudices antedicti presens instrumentum seu has presentes litteras in istis tribus rotulis seu peciis pargemini simul sutis et consignatis per Guidonem de Uergeyo notarium publicum infrascriptum scribi et publicari mandauimus et nostrorum sigillorum appensione muniri prehabita protestatione a nobis prefato magistro Petro quod nos intendimus alicui persone ydonee neutri parti suspecte in causa et negocio huiusmodi committere uices nostras nec obligamus nos ad susceptionem predicti rescripti apostolici per eaque acta sunt coram nobis super presentatione predicta Acta sunt hec apud Diuionem anno et diebus Ueneris et Sabbati supra dictis presentibus partibus prelibatis presentibus etiam dominis Iohanne de Trohans Iohanne dicto Escharni Aymone de Auxona Guidone de Edua canonicis dicte capelle domino Radulpho rectore ecclesie de Buxiaco en Chonois Cabilone diocesis et magistro Regnaudo de Monte Antelini canonico Eduensi et multis aliis Et ego Guido de Uergeyo ecclesiasticus Eduensis diocesis sacrosancte Romane ecclesie auctoritate publicus notarius presentationi et receptioni predictarum litterarum apostolicarum et decani Sedelocensis predicti ut earumdem et prescripte littere citatione lectioni procuratoriorum exhibitioni supplicatum continuacioni assignationi iniunctioni et protestationi predictis dum per predictos dominos iudices seu auditores et coram eis agerentur interfui et tenores litterarum apostolicarum dicti decani Sedelocensis citationis et procurationis predictarum et suprascriptarum hic fideliter inserui nil addens uel minuens quod sensum mutet uel uiciet intellectum et predicta omnia de mandato dictorum dominorum iudicum seu auditorum propria manu scripsi in hanc publicam formam redegi signoque meo signaui rogatus
Markups
Names Markup:
Item tenor procuratorii exhibiti coram nobis ex parte dicti magistri Odonis le Motot procuratoris dictorum decani et capituli dicte capelle quod sigillatum erat sigillo eiusdem decani et sigillo capituli ipsius capelle ut prima facie apparebat talis est []embed Quibus litteris ipsius decani Sedelocensis et nostre citationis publice lectis in presentia dictarum partium coram nobis et procuratoriis exhibitis ut est dictum ex parte dictorum abbatis et conuentus fuit nobis suplicatum ut nos in predicto negocio nobis commisso procederemus secundum a sede apostolica traditam nobis formam Nos uero predictam diem Ueneris supradictis partibus continuauimus usque ad diem Sabbati subsequentem iniungente eisdem quod coram nobis ipsa die Sabbati in domo predictorum Fratrum Predicatorum comparerent processure in negocio huiusmodi secundum formam et tenorem predicti rescripti apostolici prout iuris ordo dictaret Qua die Sabbati supradictis partibus in loco predicto in iudicio coram nobis constitutis quia licet Odo dictus li Motoz prefatus procurator dictorum decani et capituli uirtute suprascripti procuratorii ab eis generale mandatum haberet non tamen habebat speciale quo ad hoc secundum formam et tenorem predicti rescripti apostolici ut deceret Nos supradictis partibus assigniuimus coram nobis apud Diuionem in domo dictorum Fratrum Predicatorum diem crastinam festi Decollationis Beati Ioannis Baptiste si dies fuerit iuridica alioquin diem sequentem iuridicam ad procedendum in causa seu negocio antedictis coram nobis secundum formam et tenorem predicti rescripti apostolici prout de iure fuerit procedendum et prout nobis uisum fuerit expedire Iniuncto a nobis predicto Odoni procuratori dictorum decani et capituli quo ad dictam diem crastinam festi Decollationis Beati Iohannis Baptiste si dies iuridica fuerit alioquin ad diem sequentem iuridicam cum sufficienti et speciali mandato et procuratorio predicto capitulo compareat coram nobis et dicto decano ipsius capelle quod istud significet capitulo memorato In quorum premissorum testimonium nos Petrus et Bartholomeus iudices antedicti presens instrumentum seu has presentes litteras in istis tribus rotulis seu peciis pargemini simul sutis et consignatis per Guidonem de Uergeyo notarium publicum infrascriptum scribi et publicari mandauimus et nostrorum sigillorum appensione muniri prehabita protestatione a nobis prefato magistro Petro quod nos intendimus alicui persone ydonee neutri parti suspecte in causa et negocio huiusmodi committere uices nostras nec obligamus nos ad susceptionem predicti rescripti apostolici per eaque acta sunt coram nobis super presentatione predicta Acta sunt hec apud Diuionem anno et diebus Ueneris et Sabbati supra dictis presentibus partibus prelibatis presentibus etiam dominis Iohanne de Trohans Iohanne dicto Escharni Aymone de Auxona Guidone de Edua canonicis dicte capelle domino Radulpho rectore ecclesie de Buxiaco en Chonois Cabilone diocesis et magistro Regnaudo de Monte Antelini canonico Eduensi et multis aliis Et ego Guido de Uergeyo ecclesiasticus Eduensis diocesis sacrosancte Romane ecclesie auctoritate publicus notarius presentationi et receptioni predictarum litterarum apostolicarum et decani Sedelocensis predicti ut earumdem et prescripte littere citatione lectioni procuratoriorum exhibitioni supplicatum continuacioni assignationi iniunctioni et protestationi predictis dum per predictos dominos iudices seu auditores et coram eis agerentur interfui et tenores litterarum apostolicarum dicti decani Sedelocensis citationis et procurationis predictarum et suprascriptarum hic fideliter inserui nil addens uel minuens quod sensum mutet uel uiciet intellectum et predicta omnia de mandato dictorum dominorum iudicum seu auditorum propria manu scripsi in hanc publicam formam redegi signoque meo signaui rogatus