Charter Document - 05323036
Charter Number: | 05323036 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Addendo testamento predicto non recedens ab aliquibus que in dicto testamento continentur immo illud enim in sui statu et firmitate uolens integraliter permanere Do et concedo domino abbati Sancti Stephani Diuionensis centum solidos in quibus michi tenetur de residuo temporis preteriti Et uolo quod detur ei littera pensionis mee ita quod appareat debitum dicte pensionis mee Item do et lego dicto abbati et conuentui Sancti Stephani predicti decem solidos annui et perpetui redditus pro anniuersario meo in ecclesia eorum annis singulis faciendo et dictos decem solidos eisdem assideo et assigno percipiendos et habendos annuatim de cetero super domum meam sitam Dyuione in vico Magnorum Camporum iuxta domum que fuit Iohannis Leserale Et si forte dicti abbas et conuentus dictos decem solidos non tenerent in pace propter impedimentum heredum meorum uolo et precipio quod dicti heredes mei reddant dictis religiosis decem libras Turonensium ad emendum decem solidos Turonensium annui et perpetui redditus et annuatim de cetero Iouis ante Bordas persoluantur Item do et lego domino Iohanni de Fossato presbitero unam de melioribus uestibus meis Et in hiis omnibus predictis que in codicillis presentibus continentur exequendis do et concedo exequtoribus mei predicti testamenti eandem et similem potestatem qualem eisdem dedi pro dicto testamento meo exequendo Et uolo quod hec omnia predicta ualeant quocunque iure melius ualere poterunt et debebunt Et insuper uolo me et heredes ac exequtores meos compelli ad omnium obseruanciam premissorum quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgondie cuius iuridicioni quod ad hoc suppono ipsos et me et omnia bona mea In quorum testimonium litteris presentibus codicillis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum in presencia Perroneti filii quondam Iohannis Lothoringi clerici iurati et coadiutoris Hugonis de Cabilone notarii Dyuionis Iohannis dicti Chasteleine clerici filii Andree Chasteleine et Bartolometi de Saffres testium ad hoc uocatorum anno Domini millesimo trecentesimo quarto et die Lune in uigilia Beati Michaelis