Charter Document - 05320069

Charter Document - 05320069


Charter Number: 05320069
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1308
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritu Sancti Anno incarnationis Domini millesimo trecentesimo octauo mense septembri ego Remondus de Thardo infirmus corpore sanus tamen sciens quod nihil est certius morte et nihil incertius hora mortis et sciens quod per bona que fiunt in uita homo melius ad bonam finem perducitur et ei citius aperitur paradisi non uolens decedere intestatus testamentum meum seu meam ultimam uoluntatem facio et ordino in hunc modum In primum animam meam do Deo et Beate Marie et omni Ierarchie celesti et sepulturam corporis mei eligo in cymeterio Sancti Petri de Thardo et do et lego pro remedie anime mee et pro animabus antecessorum meorum presbiteriis et clericis in dicta ecclesia Sancti Petri seruiantibus decem solidos monete Turoniensis in ducatu Burgundie annui et perpetui redditu pro uno anniuersario in dicta ecclesia annuatim celebrando et uolo quod dicti decem solidi per heredes meos distribuantur quos decem solidos assigno et assideo super totam partem meam prati de Scillon situm in preria de Thardo et partitur cum fratribus meis quam partem meam prati uolo et concedo quod presbiteri et clerici recurrant si heredes mei deficiunt in premissis et dictum pratum teneant et fructus suos faciant quousque de omnibus defectibus sibi sit satisfactum integraliter et perfecte Uolens me et heredes meos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono heredes meos et dicta bona mea In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum in presencia Symoneti Iudei notarii Rouure domini Iohannis de Fixins canonici Sancti Stephani domini Lamberti de Thardo presbiterorum et Perreneti Aisare de Thardo testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis