Charter Document - 05320066
Charter Number: | 05320066 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1308 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Orta olim questione inter abbatem et conuentum monasterii Sancti Stephani Dyuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis ex parte una et decanum et capitulum capelle ducis Burgundie Diuionensis eiusdem diocesis ex altera super eo quod ipsi abbas et conuentus in eadem capella se unam prebendam debere habere et quedam alia iura in ea sibi competere pretendebant super quibus et aliis certis articulis dictos decanum et capitulum sibi iniuriari dicebant Causa ipsa per felicis recordationis dominum Bonifacium papa VIII commissa fuit in Romana curia primo bone memorie quondam domino Bartholomeo episcopo Eduensi tunc decano Pictauensi capellano suo et deinde post libellum datum coram eo et litem contestatam et multos processus causa predicta ex commissione dicti domini Bonifacii papa peruenit ad examen et diffinitionem uenerabilis uiri domini Bernardi Roiardi archidiaconi Xanctonensis et dicti domini pape capellani et ipsius sacri palatii causarum auditoris qui in dicta causa procedens pro dictis abbate et conuentu diffinitiuam sententiam promulgauit Postmodum uero sanctissimus pater et dominus dominus Clemens diuina prouidentia papa quintus causam appellationis interposite per capitulum presbiteros et clericos eiusdem capelle a quibusdam processibus sententiis et grauaminibus illatis contra eos per quosdam iudices seu eorum sub delegatos impetratos pro parte abbatis et conuentus predictorum super executione dicte sententie late per predictum dominum Bernardum in supradicta causa nobis magistro Francisco de Moliano canonico Laudunensi eiusdem domini Clementis pape capellano et ipsius sacri palatii causarum auditori audiendam commisit et fine debito terminandam et in causa huiusmodi deputauit nos auditorem partibus supradictis Nos itaque auctoritate commissionis predicte ad instanciam magistri Petri de Ferrattis procuratoris capituli presbiterum et clericorum predictorum prefatos abbatem et conuentum primo secundo tertio et peremptorie ac quarto ex superhabundanti ad maliciam conuincendam in audientia publica cum competentibus interuallis citari fecimus ut est moris ut coram nobis legitime comparerent in dicta causa mediante iusticia processuri in dictarum citationum terminis dicto magistro Petro procuratore procuratorio nomine predictorum capituli presbiterorum et clericorum comparente et predictorum citatorum contumaciam accusante Nos eosdem abbatem et conuentum ad dandum et recipiendum libellum in dicta causa et ad proponendum exceptiones contra libellum per dictum magistrum Petrum in termino citationis exhibitum successiue citari fecimus in audientia supradicta in quibus terminis pro parte dictorum abbatis et conuentus coram nobis nemine comparente ipsoque magistro Petro in singulis dictarum citationum terminis comparente et dictorum citatorum contumaciam accusante nos eosdem abbatem et conuentum reputauimus merito contumaces Comparentibus postmodum magistris Anserico de Laniis procuratore abbatis et conuentus predictorum ex parte una et prefato Petro de Ferratis procuratore eorumdem capituli presbiterorum et clericorum procuratorio nomine ipsorum ex altera cum eorum procurationibus in iudicio coram nobis Idem magister Ansericus in assignatis sibi terminis in eadem causa tam contra dictum libellum quam contra petitionem in qua petebantur nonnulli canonici capellani et clerici dicte capelle et ipsa capella a sententiis excommunicationis suspensionis et interdicti ad cautelam absolui et contra quedam instrumenta siue appellationes ac nonnulla acta et processus per dictum magistrum Petrum exhibita quasdam diuersas exceptiones exhibuit successiue in quibus pro parte dictorum abbatis et conuentus allegatur dictam causam non esse ad Romanam curiam deuolutam nec ipsum Ansericum ad litis contestationem compelli debere nec esse dandam absolutionem ad cautelam petitam pro parte multorum canonicorum cappellanorum et clericorum prefate capelle in supradicta petitione contentorum et nominatorum expresse ac deinde ad nostram uoluntatem audiendam diuersos assignauimus terminos procuratoribus supradictis Demum uero nos magister Franciscus auditor prefatus uisis et diligenter inspectis actis instrumentis litteris et munimentis habitis et exhibitis coram nobis in causa predicta eisque cum diligentia recensitis habitaque nobiscum et cum auditoribus nostris sacri palatii relatione et deliberatione sollempni auditis et etiam intellectis que partes ipse uerbo et in scriptis allegare ac proponere uoluerunt supradictis magistris Petro ex parte una et Anserico procuratoribus presentibus ex altera et huiusmodi nostram interlocutoriam instanter ferri petentibus per ea que uidimus et cognouimus et nunc uidemus et cognoscimus Christi nomine inuocato pro tribunali sedentes de ipsorum coauditorum nostrorum consilio in hiis scriptis interloquendo pronunciamus per nos absolutionem ad cautelam dari non debere illis pro quibus petiit magister Petrus de Ferratis procurator predictus nec etiam dictum Ansericum ad litis contestationem compelli super libello oblato in causa predicta In cuius rei testimonium predicta interlocutoria seu pronuntiatio prout per me Franciscum auditorem supradictum in iudicio pro tribunali sedentem lecta et pronuntiata fuit ita de uerbo ad uerbum per Nicolaum Iacobi de Traiecto infrascriptum notarium et scribam nostrum scribi et publicari mandauimus et nostri sigilli appensione muniri Lecta et lata fuit predicta interlocutoria seu pronuntiatio per predictum dominum Franciscum auditorem in iudicio pro tribunali sedentem mane hora causarum Pictauis in palatio ubi auditores sacri palatii sedebant ad iura reddendum sub anno Domini a Natiuitate millo trecentesimo octauo indictione sexta die uicesimo nono mensis iulii pontificatus eiusdem domini Clementis pape quinti anno tertio presentibus magistris Guidone de Sambuco Offredutio Monaldutii de Spello et Leone Bartholomei Guastauini de Ferratis dicti domini Francisci auditoris notarii ac Thomasio Benencase de Eugubio testibus ad premissa uocatis Et ego Nicolaus Iacobi de Traiecto publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius et ipsius domini Francisci auditoriis scriba predicta interlocutoria seu pronuntiatio prout lecta seu pronuntiata fuit per dominum auditorem prefatum ita eam de mandato et auctoritate dicti domini auditoris de uerbo ad uerbum scripsi et publicaui et in publicam formam redegi meoque signo signaui in testimonium premissorum