Charter Document - 05320064

Charter Document - 05320064


Charter Number: 05320064
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1307 - 1308
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo septimo mense aprilis ante pascha nos Remondus de Thardo et Iohanneta eius uxor notum facimus uniuersis quod nos spontanei non coacti uendimus concedimus et quittamus perpetuo Othonino de Uerceaux apud Uerrangias commoranti dimidiam secturam prati sitam in preria de Thardo castro in loco ubi dicitur au Uex de Lahiote et partitur pro indiuiso cum prato dicti emptoris et cupertis Clementis Pascote libere pro tribus obolis censualibus precio septem librarum Dyuionensium de quibus a dicto emptore solutionem integram habuimus et nos tenemus penitus pro pagatis Quare de dicto prato uendito nos penitus deuestimus et dominum Othoninum et suos corporaliter inuestimus pro uoluntate sua et suorum penitus et perpetuo facienda Promittentes per iuramenta nostra super sancta Dei euangelia prestita corporaliter dictum perpetuum uenditum dicto Othenino et suis garantire quod omnibus in iudicio et extra iudicium nostris sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et in nullo de cetero contra uenire per nos uel per alium tacite uel aperte nos et omnia bona nostra dicto emptori propter hoc obligando Uolemus nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et bona nostra In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Symoneti Iudei notarii Roure Hugonis Gelebert de Uerrangis et Iacobi lou baul de Marliensi testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis