Charter Document - 05320050

Charter Document - 05320050


Charter Number: 05320050
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1306
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo sexto mense nouembri ego Guillermus filius quondam Morelli maioris de Uilla subtus Geureium notum facio uniuersis quod cum discordia uerteretur inter religiosum uirum dominum Hugonem diuina permissione abbatem Sancti Stephani Dyuionensis ex una parte et me ex altera super eo quod dictus abbas alte et basse a me tailliam uolebat exigere et leuare pro sue libito uoluntatis me dicente sibi ad dictam tailliam non teneri cum eo quod clericum esse me dicebam cum eo quod dictum premium meum a prestatione taillie fuisse liberum asserebam Tandem bonis uiris mediantibus dicta discordia amicabiliter pacificata est in hunc modum uidelicet quod dictus abbas ex gracia speciali dictam tailliam michi abomauit eam que michi remisit pro decem solidis Dyuionensium pro tempore currentium a me dicto abbati uel eius mandato annuatim quamdiu uixero in festo Beati Remigii persoluendis Me autem sublato de medio heredes mei prout ceteri homines dicte Uille tailliabiles dicte ecclesie remanebunt predictos uiginti decem solidos a me annuatim ut premittitur persoluendos dicto abbati et suis successoribus assideo et assigno super omnia bona que habeo in dicta Uilla ac in finagiis dicte Uille et cum ex gracia speciali dictus abbas michi concesserit quod ego usque ad octo annos a data confectionis presentium computandas moram et habere et gerere ualeam ubicumque uoluero et bona que habeo uel habere potero in Uilla et finagiis supradictis teneam et possideam pro dictis decem solidis a me dicto abbati ut premittitur persoluendis Ego uolo et concedo pro elapsis octo annis supra dictis nisi ad dictam Uillam redirem ibidemque moram continuam gererem personalem dictus abbas per se uel per mandatum suum ad omnia bona mea quod habebo in Uilla et finagiis supradictis auctoritate sua propria recurrat occupat teneat et tanquam sua explectet et quousque ad dictam Uillam redirem in ea residerem et prout premittitur deseruirem Teneor si quidem et promitto per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum solutionem predictorum decem solidorum prout premittitur adimplere ac omnia et singula predicta tenere inuiolabiliter obseruare et contra predicta uel aliquorum predictorum de cetero non uenire nec contra uenienti in aliquo consentire Uolens me compelli ad premissorum omnium obseruanciam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et heredes meos In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum in presencia Iohannis Rateti de Belna notarii Dyuionensis magistri Iohannis Aubrieti et Perrelli Borioise testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis