Charter Document - 05320048

Charter Document - 05320048


Charter Number: 05320048
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1306
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo sexto mense augusti ego Guillermus Gorey de François notum facio uniuersis iuramento meo super sancta Dei euangelia prestito corporali firmiter asserendo me esse hominem tailliabilem et explectabilem religiosorum uirorum abbatis et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis Preterea confiteor me contraxisse per uerba de futuro cum Hugueta filia quondam Perronis Coiffote de François femina tailliabili et explectabili dictorum religiosorum Et ego dicta Hugueta predicta prout superius sunt expressa per iuramentum meum confiteor esse uera Nos igitur dictus Guillermus et Hugueta promittimus per dicta iuramenta nostra contra tenorem presentium de cetero non uenire Uolentes nos compelli ad premissorum obseruanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Iohannis dicti Rateti notarii Dyuionensis magistri Guidonis Uienere et Odeti Mercerii testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis