Charter Document - 05320044

Charter Document - 05320044


Charter Number: 05320044
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1305
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinto mense nouembre ego Iohannes Castellanus de Thardo Uilla notum facio uniuersis quod ego sponte et prouide laude et assensu Monigardis uxoris mee uendo concedo et quitto perpetuo Othonino de Uerces domicello pro se et suis heredibus quandam peciam terre continentem circiter quinque iornalia sitam in finagio de Uerrangiis desubter molendinum de Ioncheres iuxta pasquerium et rippariam precio triginta et duarum librarum Turonensium de quibus a dicto emptore in solutionem integram recepi et habui in pecunia numerata et me teneo penitus pro pagato Ego uero Monigardis predicta uxor dicti uenditoris dictam uenditionem laudo et approbo et confiteor eam de uoluntate mea esse factam Et nos insimul uenditores et laudatores coniuges promittimus per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam uenditionem dicto emptori et eius heredibus contra omnes personas nostris propriis sumptibus perpetuo garantire et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo decetero contraire per nos nec per alium tacite uel expresse Renunciamusque in hoc facto omnibus exceptionibus iuris et facti iurique dicenti generalem renunciationem non ualere Uolumus que nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros et bona nostra In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Andree de Campo Uento notarii de Auxona magistri Guidonis de Thardo phisici magistri Hugonis de Saules et Perroneti Fonceriele clerici Qua pecia terre libera est ab omni onere seruitutis et ab omni feodo et retrofeodo anno et mense predictis