Charter Document - 05320040
Charter Number: | 05320040 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1305 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinto mense iunii nos Theobaldus Canceuex de Aqueductu et Agnelota eius uxor notum facimus uniuersis quod nos imperpetuum uendimus et quittamus quilibet in solidum religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani de Dyuione quandam peciam terre sitam in finagio de Aqueductu es Aluex iuxta terram Perroneti Richan et terram heredum Iohannis Chambar precio uidelicet octo librarum Turonensium de quibus a dictis emptoribus solutionem integram recepimus in pecunia numerata et de eisdem nos tenemus pro pagatis Quare tenemur ex pacto et promittimus pro nobis et heredibus nostris per iuramenta nostra et sub obligatione bonorum omnium nostrorum dictam peciam terre liberam pro decima dictis emptoribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes garantire et contra dictam uenditionem de cetero non uenire omnibus exceptionibus iuris et facti renunciando penitus in hoc facto Uolentes nos compelli ad premissorum obseruanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgondie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Hugonini de Cabilone notarii Dyuionensis laqueti Cheuillette et Iaqueti Chambaut testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis