Charter Document - 05320039

Charter Document - 05320039


Charter Number: 05320039
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1305
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinto mense maii Stephanus li Lordelez de Thart et Iohannetus Tortenoe de Ianleyo notum facimus uniuersis quod nos perpetuo uendimus Othonino de Uercex domicello quandam secturam prati sitam in preria de Uerrangiis à l'Espenouse iuxta pratum liberorum Renaudini et mansum molendini de Tortenoe precio quindecim librarum Turonensium de quibus tenemus nos pro pagatis Promittentes pro nobis et heredibus nostris per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predictam secturam prati liberam ab omne servitute pro misseria misserum de Uerranges persoluenda predicto emptori et eius heredibus contra omnes perpetuo garantire et contra dictam uenditionem de cetero non uenire nec contra uenienti consentire omnibus exceptionibus iuris et facti renunciando in hoc facto Et uolumus nos compelli ad obseruanciam premissorum quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Andree notarii Auxionis Guidoni de Thart et Rhenaudeti le Sergentet testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis