Charter Document - 05320037
Charter Number: | 05320037 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1304 - 1305 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quarto mense marcio nos Osaunona et Aruisauna sorores filie quondam Hugonis au Pesquadet de Uerrangiis notum facimus uniuersis quod nos sponte et prouide uendimus concedimus et quittamus perpetuo Othenino de Uercellis domicello quartam partem unius mansi et pertinenciarum parte inferiei sitam in uilla de Uerrangiis inter mansum Iohannis Boudier et uiam communem et se ingerit super pascuam dom Martini libere pro uno denario censuali liberis Fauner in festo sanctorum Simonis et Iude annuatim persoluendo precio quatuor librarum et quinque solidorum Turonensium de quibus a dicto emptore nos tenemus pro pagatis Quare promittimus per iuramenta nostra dictam quartam partem mansi dicto emptori et suis perpetuo et pacifice garantire et in nullo contraire tacite uel aperte nos et omnia bona nostra dicto emptori propter hoc obligando Et ego Uuillelmus Biquoz maritus dicte Aruisone dictam uenditionem laudo et concedo et promitto per iuramentum meum contra predictam non uenire Nos predicti uolumus nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et bona nostra In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Iohannis de Lugduno notarii Roure Domoingeti Renaut Renaudi lou Thart testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis