Charter Document - 05320031
Charter Number: | 05320031 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quarto mense septembri nos Michael Paigez et Laurencia eius uxor de Uerrangiis notum facimus uniuersis quod nos sponte et prouide uendimus concedimus quittamus perpetuo Othenino de Uercellis domicello unum iornale terre situm in finagio de Uerrangiis ubi dicitur in uia Fauuerneio iuxta terram Symone relicte a la Postoile hinc et est conterium inde libere pro decima precio quinquaginta solidorum Turonensium de quibus a dicto emptore solutionem integram habuimus et nos tenemus penitus pro pagatis Quare de dicta uenditione nos penitus deuestimus et dictum emptorem inuestimus de eadem pro uoluntate sua penitus facienda Promittentes per iuramenta nostra dictam uenditionem dicto emptori et suis garantire contra omnes in iudicio et extra iudicium nostris sumptibus perpetuo pacifice et quiete et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari in nullo de cetero contraire per nos uel par alium tacite uel aperte nos heredes nostros et omnia bona nostra propter hoc obligando Uolentes nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos heredes nostros et bona nostra In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus et optinuimus apponi Actum in presencia Iohannis de Lugduno notarii Rouure Uilleri Semyon de Uerrangiis et Columbeti Beconi testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis