Charter Document - 05320030

Charter Document - 05320030


Charter Number: 05320030
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1304
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quarto mense septembri ego Belota uxor Hugonis Borrelarii de Dyuione notum facio uniuersis quod ego laude mariti mei in perpetuum uendo Iacobo de Cutigneyo Lathomo et Herbeleto fratri suo quandam domum cum fundo manso curtili et pertinenciis uniuersis sitam apud Dyuionem in uico es Noiroz iuxta domum Uieneti Sarrazini et domum Bone Filie Iudii de Mirandis precio decem nouem librarum Turonensium de quibus a dictis emptoribus teneo me pro pagata Quare teneor et promitto per iuramentum meum et sub obligatione omnium bonorum meorum dictam domum uenditam dictis emptoribus et eorum heredibus quittam et liberam pro quatuor denariis et obolo censualibus contra omnes in iudicio et extra perpetuo et firmiter garantire deffendere et in pace tenere meis propriis sumptibus et expensis Ego autem Hugo maritus dicte uenditricis predictam uendicionem laudo et in nullo per iuramentum meum contraire promitto Uolentes nos dicti coniuges compelli ad premissorum obseruanciam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus apponi Actum in presencia Hugone de Cabilone notarii Dyuionensis Iohannis Piquart et Renaudi Rotarii testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis