Charter Document - 05320026
Charter Number: | 05320026 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1303 - 1304 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo tercio mense ianuarii ego Damota uxor Symoneti filii Beroigneti de Canabis notum facio uniuersis quod ego laude predicti mariti mei do trado et in perpetuum concedo Margarete filie mee uxori Johannis de Bordis quam succepi a Perroneto de Flauigneyo quondam marito meo in maritagium dimidiam domum cum fundo manso et pertinenciis sitam apud Dyuionem in uico es Ribotez iuxta mansum Humbeleti Boillart et mansum dicti Roquebarat De qua domo me et meos heredes deuestio et dictam filiam meam inuestio de eadem hoc saluo quod michi per totum cursum uite mee pacifice remanebit Promittens pro me et meis per iuramenta sub obligatione bonorum meorum omnium dictam dimidiam domum in casu predicto dicte filie mee pro uno denario pertiche garantire contra omnes et contra decetero non uenire Ego autem Symonetus maritus dicte donatricis omnia et singula supradicta uolo et laudo et in nullo per iuramentum meum contraire promitto Uolentes nos donatrix et laudator antedictus compelli ad premissorum obseruanciam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supplicauimus apponi Actum in presencia Hugonis de Cabilone notarii Dyuionensis Stephaneti le Bichet et Perroti de Esolinge testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis