Charter Document - 05320016
| Charter Number: | 05320016 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Purchase |
| Date: | 1301 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo primo mense iunio ego Henricus de Santo Benigno silorgicus notum facio uniuersis quod ego pro uigenti et tribus librarum Turonensium michi solutis et deliberatis a fratre Odone dicto Uauroquier priore de Marsanayo et de quibus teneo me plenarie pro pagato quitto et concedo imperpetuum pro me et meis heredibus eidem fratri Odoni et successoribus suis quicquid habeo habere possum et debeo in quadam pecia uinee sitam finagio Coicheyo es Placellez que fuit Girardi la Brace de Coicheyo iuxta uineam dictorum les Chiquardez hinc et inde Item et uigenti quatuce modia uini que erant michi usque ad duodecim annos quolibet anno duo modia de uine dicte uinee persoluenda Item et unum modium censuale quod erat michi et meis super dictam uineam assignatum Et promitto pro me et meis heredibus per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum contra predictam quittationem seu aliqua de predictis de cetero non uenire nec aliquid petere in dicta uinea qualicumque ratione renuncians in hoc facto omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris et facti que contra tenorem presentium litterarum possent obici siue dici Et uolo me compelli ad premissorum obseruanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et heredes meos In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum in presencia Hugonis de Cabilone notarii Dyuione Guidonis de Turre Pini clerici et Iohannis Marlin testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis
