Charter Document - 05320014

Charter Document - 05320014


Charter Number: 05320014
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1301
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo primo mense maii nos Perreneta filia quondam Demoingeti Reuerdie Mariona filia quondam Guillermi Reuerdie Osanneta relicta Simoneti Pougieul Ysabelota relicta dicti Demoingeti notum facimus uniuersis quod nos uendimus et in perpetuo quittamus pro nobis et heredibus nostris domino Renaudo de Clara Ualle sacriste Sancti Stephani Dyuionensis quamdam peciam uinee et terre sitam in finagio de Marcenayo in Monte es Chazaux iuxta uineam sacriste Sancti Stephani et uineam domini Galteri de Boux precio sexaginta solidorum Turonensium de quibus tenemus nos pro pagatis Promittentes pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predictam peciam uinee uenditam liberam pro decima predicto emptori et eius heredibus contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et tenere in pace et contra dictam uenditionem de cetero non uenire Volentes nos compelli ad premissorum obseruanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Hugonis de Cabilone notarii Dyuione Durandi de Recey et Huguete de Messilleyo testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis