Charter Document - 05320010
Charter Number: | 05320010 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1300 - 1301 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo mense ianuarii nos Heruetus Symoninus et Iaqueta liberi quondam Girardi la Brace de Coicheyo notum facimus uniuersis quod nos sponte et prouide uendimus concedimus et imperpetuum quittamus pro nobis et heredibus nostris domino Odoni dicto Uaurroquier priori de Marcegnayo duas pecias unice sitas in finagio de Coicheyo uina en Plauceles iuxta uineam dictorum les Chignardez hinc et inde et alia es Poitures iuxta uineam heredum domini Iohannis domini quondam de Fontanis militis et uineam Hugonis de Monte Falconis domicelli quam uenditionem fecimus precio quadraginta librarum Turonensium de quibus solutionem integram recepimus a dicto emptore et nos tenemus plenarie pro pagatis de quibus duabus peciis uinee uenditis deuestimus nos et heredes nostros et dictum emptorem et eius successores corporaliter inuestimus de eisdem et tenemus ex pacto et promittentes pro nobis et nostris et heredibus per iuramenta nostra super sancta Dei euangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predictas duas pecias uinee uenditas libere pro decima predicto emptori et eius successoribus contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et tenere in pace et contra dictam uenditionem de cetero non uenire in toto uel in parte nec contra uenienti consentire omnibus exceptionibus iuris et facti renunciantes in hoc facto Et uolumus nos compelli ad premissorum obseruanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostras In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Andree de Campo Uento clerici iurati dicte curie coadiutoris Hugonis de Cabilone notarii Dyuionensis Uieneti Perrigney de Coicheyo et Humbeleti Quarteret testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis