Charter Document - 05320004
Charter Number: | 05320004 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1299 - 1300 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iacobus de Normaniis archidiaconus Narbonensis et Grimerius de Placentia canonicus Parisiensis executores seu collectores eorum que Terre Sancte uel sedi apostolice debentur una cum uenerabilibus uiris magistris Petro de Uilla Portica ducisse tunc absente et defuncto Ioanne Clausensus quondam Atrebatensis ecclesie canonicis sub certis firmis in regno Francie ab eadem sede apostolica deputati discretis uiris colectoribus premissorum a nobis in ciuitate et diocesi Lingonensi[bus] deputatis salutem in domino Uobis mandamus quatenus ab abbate Sancti Stephani Diuionensi pro redemptione crucis predecessoris eiusdem nihil penitus exigatis nec ipsum seu eius monasterium ratione premissorum aliquatenus molestetis quia uero fama referente intelleximus quod predecessor immediatus predicti abbatis aliqua bona receperat a defuncto episcopo Lingonensi que prout dicitur in utilitatem sui monasterii sunt commissa cum tamen dicto abbati predicta data fuerint Terre Sancte subsidio committenda uobis mandamus quatenus uocatis qui super his fuerint euocandi ueritatem super premissis celeriter inquiratis et de eo quod exinde inueneritis nos per uestras patentes litteras certificare curetis intimantes nihilominus dicto abbati ut coram nobis Parisiis compareat cum enquesta super premissis per uos facta intra terminum quem ei duxeritis prefigendum auditurus a nobis super hoc quod ius erit ac etiam rationis interim uero pendente termino dilationis huiusmodi ab inquietatione seu molestatione dicti abbatis et eius monasterii et eorum bona super premissis penitus desistentes Datum Parisiis anno domini millesimo CCLXXXXIX die Martis post Letare Ierusalem