Charter Document - 05320002
Charter Number: | 05320002 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis nos Iohannes de Uergeyo dominus Mirabelli senescallus Burgundie notum facimus quod clare memorie Henricus de Uergeyo quondam senescallus Burgundie et dominus Mirabelli pater noster promisit quondam pro se et suis successoribus uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis ad quos cura et ius parochiatus castri et uille de Mirabello pertinet ab antiquo quod in domo Dei seu hospitali quam dictus Henricus in dicta uilla construxit et edificauit ac ipsam certis possessionibus libertatibus et usagiis dotauit ad hospitalitatem pauperum ibidem perpetuo exercendam nullum collegium religiosorum conuersorum seu conuersarum alicuius religionis in dicta domo possent esse de cetero nec capella uel oratorium seu altare seu cismeterium de expressa uoluntate dictorum abbatis et conuentus Nos igitur attendentes affectionem sinceram quam predicti religiosi ad nos et nostros habent et hactenus habuerint attendentes etiam proiuxta mandatum apostolicum persone religiose astricte sint ad hospitalitatem pauperum continue insectendam et quod per ipsos hospitalitas in dicta domo uberius tenebitur et fient orationes et elemosine ac cetera misericordie opera habundantius et frequentius in eadem attendentes etiam quod si per priorem seu unum de consociis suis in capella castri nostri de Mirabello deseruiatur de cetero diuina officia pro nobis et nostris in ipsa capella deuocius et honestius celebrabuntur et admentabitur diuinus cultus Nos anime nostre saluti cupientes prouidere proborum freti consilio predictam domum Dei cum capellania predicte capelle nostre cum omnibus iuribus possessionibus reditibus libertatibus usagiis plenariis tam in nemoribus quam in uanis pasturiis ac aliis aisantiis furnis et molendinis et aliis quibuscumque et de quibus dicta domus et capellania uel eorum deseruitores gaudent et in possessione sunt et fuerunt usque ad presentem diem damus et concedemus predictis abbati et conuentui pro se et suis successoribus et eorum monasterio pacifice et perpetuo possidendum in hunc modum Predicti religiosi in dicta capella adminus ter in edomada in nostri absentia diuina tenebuntur facere celebrare et quocienscumque nos uel quicumque fuerint dominus uel domina Mirabelli presentes erimus cotidie celebrare diuina tenebuntur tenebuntur insuper predicti religiosi et ex pacto in dicta domo Dei hospitalitatem continuam pauperum ibidem asseruientium exercere humiliter et deuote prout in dicto loco et talibus piis locis consuetum est facere et secundum loci facultatem necessaria ministrare preterea cum domus Dei predicta ac etiam capellania ac earum derseruitores in nemoribus nostris de Mirabello plenarium habuerint usagium pro pane suo coquendo et omnibus aliis sibi necessariis de quo usagio dicti religiosi seu prior ipsorum de Mirabello sine occasione et perturbatione a nostris seruientibus sibi faciendis pacifice uti non possent nisi dictus prioratus in dictis nemoribus consimile haberet usagium Uolumus et concedimus quod dicti religiosi tam pro dicta domo Dei et capellania quam prioratui predicto usagio nemorum predicto communiter utantur pro omnibus necessitatibus suis in dictis locis et uilla et finagiis Mirabelli perpetuo faciendis et quod ad furnum dicte domus Dei priori dicti loci pro se et eius familia liceat quoquere panem suum absque molestatione aliqua a nobis uel nostris eidem in posterum facienda preterea cum predicti religiosi nobis olim dederint ad uitam nostram dumtaxat fructus exitus et prouentus tertiarum suarum de Mirabello pacifice possidendos nos ex nunc predictas tertias eisdem religiosis remittimus et quittamus renunciando precise donationi predicte de predictis tertiis nobis facte et nichilominus tenemur ex pacto omnes homines et subditos nostros compellere ad solutionem decimarum et tertiarum predictarum dictis religiosis faciendam iuxta tenorem litterarum quas super hoc habent a nobis et predecessoribus nostris religiosi predicti in quibus litteris continetur inter cetera quodcumque fuerit prepositus Mirabelli ad requisitionem dictorum religiosorum iuret et iurare teneatur quod dictas tertias et decimas cum integralitate soluere et reddere faciet religiosis memoratis et illos qui non soluent ad requisitionem dictorum religiosorum uel eorum mandati super hoc compellendo ad quod etiam faciendum nos successores nostros ad prepositum qui tempore fuerit Mirabelli iterum ex tenore presentium obligamus tenemur etiam assidere et assignare eisdem religiosis centum solidatas annui et perpetui redditus quas eisdem dare et assignare olim promissimus quando nobis dictas tertias concesserunt et ut dicti religiosi de cetero in dicto loco sub dominio nostro pacifice domino ualeant famulari uolumus et concedimus quod ipsi omnes terras uineas prata ceterasque possessiones quas prior dicti loci usque ad presentem diem possedit et possidet de cetero in pace teneat et possideat in perpetuum absque reclamatione et perturbatione a nobis et nostris filiis in posterum facienda has autem donationes pactiones et conuentiones Nos Iohannes predictus per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione [] Promittimus pro nobis et nostris successoribus dictis religiosis in pace tenere et in nullo contraire ymo potius contra omnes garantire promittimus etiam et tenemus sub obligatione predicta facere et curare quod illustris princeps dominus uir Robertus dux Burgundie de cuius feudo tenemus castrum et uillam Mirabelli cum ipsorum finagiis predicta omnia laudabit ratificauit et sub sigillo camere sue confirmabit et ne in posterum a nobis uel nostris dictis religiosis super predictis molestentur tenemur eisdem omnes possessiones iura priuilegia predicta domus Dei et capellanie sub sigillo nostro specificare ac etiam declarare quando ab ipsis fuerimus requisiti