Charter Document - 05311041

Charter Document - 05311041


Charter Number: 05311041
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1288
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo octauo mense februaris Ego Stephanus dictus Cheuroz de Salmasia notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide uendo concedo in perpetuum atque quitto pro me et meis domino Iohanni dicto Teste curato de Fontanis unam petiam uinee sitam in finagio de Fontanis en Porneres continentem tria iornalia et dimidium et dimidium quarterium et decem perticas iuxta uineam meam et iuxta uineam prioris Uallis beate Marie pretio sexaginta tresdecim librarum et tresdecim denariorum Uiennensium de quibus a predicto emptori in pecunia numerata me teneo plenarium pro pagato propter quod de predicta uinea uendita me penitus deuestio et dictum emptorem corporaliter inuestio pro omni uolontate sua et heredum suorum modis omnibus et omni tempore plenarium facienda Promittens per iuramentum meum super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum dictam uineam uenditam liberam pro uiginti et nouum denariorum Uiennensium censualibus et pro decima garantire dicto emptori et eius heredibus contra omnes perpetuo meis propriis sumptibus et expensis et in nullo contraire de cetero per me uel per alium tacite uel aperte ex pro garantia Meline portanda obligo dicto emptori et suis specialiter et expresse domos meas quas habeo Diuionensi iuxta domum Haymonis Bouxier hinc et inde cum fundis mansis pertinent et appenditiis earumdem domorum ante et retro uniuersis Renuntians in hoc facto sub prestito iuramento exceptioni dicte uenditionis legitime non facte predicti non habiti et non numerate pecunie doli metus et in factum spei future numerationis et habitionis deceptione ultra dimidiam iusti pretii et omnibus aliis quod contra tenorem presentium litterarum possent obici seu dici uolens me compelli ad premissorum obseruantiam tanquam de re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes In quorum predictorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Griffonis Pelerin et Iohannis Gardon clerici testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis