Charter Document - 05310081

Charter Document - 05310081


Charter Number: 05310081
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1299
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo nono mense martii Nos Haymon de Thardo presbiter Uillemotus et Ioannetus eius fratres filii quondam Ioannis Uillemi de Thardo Castro notum facimus uniuersis quod nos uendimus et perpetuo quittamus pro nobis et nostris heredibus et nomine Perrenote et Meline sororum nostrorum in minore etate existentium Othonino de Uerceaux domicello et eius heredibus quamdam secturam prati sitam in preria de Thardo Castro en Pre Noueal iuxta pratum Ioannis Chapteleni ex una parte et la Noe de la Froidure ex altera precio sex librarum Uiennensium de quibus tenemus nos plenarie pro pagatis promittentes pro nobis et nostris heredibus et nomine dictarum sororum nostrarum per iuramenta nostra super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam secturam prati liberem ab omni onere seruitutis predicto emptori et eius heredibus contra omnes et specialiter contra dictas sorores nostras et earum heredes perpetuo et firmiter garantire defendere et tenere in pace et contra dictam uenditionem de cetero non uenire et facere et prestare ex qua predictas sorores nostras quod conato ad etatem peruenerit predictam uenditionem laudabunt et concedent et super hoc facient fieri publicum instrumentum sub quocumque sigillo dictus emptor uel eius heredes duxerint eligendum quantito fuimus super hoc requisiti renunciantes in hoc facto omnibus que contra tenorem presentium litterarum possent obici siue dici et uolumus nos compelli ad premissorum obseruantiam quilibet in solidum et pro toto quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Andree de Campo Uento clerici iurati dicte curie Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis domini Petri capellani de Thart et magistri Ioannis de Roure clerici testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis