Charter Document - 05310080

Charter Document - 05310080


Charter Number: 05310080
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1299
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iacobus de Normaniis archidiaconus Nauonensis et Grimerius de Placientia Parisiensis canonicus executores seu collectores eorum que Terre Sancte uel sedi apostolice debentur una cum uenerabilibus uiris magisturis Petro de Uilla Portica ducisse tunc absente et defuncto Iohanne clausensus quondam Atuebatensis ecclesie canonicis sub certis formis in reonofuancie ab eadem sede apostolica deputati discuetis uiris colectoribus premissorum a nobis in ciuitate et diocesi Lingonensi deputatis salutem in Domino nobis mandamus quatenus ab abbate Sancti Stephani Diuionensis pro redemptione crucis predecessoris eiusdem nihil penitus exigatis nec ipsum seu eius monasterium ratione premissorum aliquatenus molestatis quia uero fama referente intelleximus quod predecessor imediatus predicti abbatis aliqua bona receperata defuncto episcopo Lingonensi que prouidicitur in utilitatem sui monasterii sunt commissa cum tamen dicto abbati predicta data fuerint Terre Sancte subsidio commitenda nobis mandamus quatenus uocatis qui super his fuerint euocandi ueritatem super premissis celeriter inquiratis et de eo quod ex inde inueneritis nos per nostras patentes litteras certificare curetis intimantes nihilominus dicto abbati ut coram nobis Parisiis compareat cum enquesta super premissis per nos facta intra terminum quem ei duxeritis prefigendum auditurus a nobis super hoc quod ius erit ac etiam rationis interim uero pendente termino dilationis huius modi ab inquietatione seu molestatione dicti abbatis eius monasterii et eorum bonas super premissis penitus desistetare Ierusalem et cum duobus sigillis in cera uiridi appensis