Charter Document - 05310073
Charter Number: | 05310073 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo octauo mense iunio Nos Ioannes filius Beroigni Gaudichot de Tractinis et Adelineta eius uxor filia quondam Guiburgis de Maigneyo notum facio uniuersis quod cum ego Adelineta et predecessores mei essemus homines ecclesie Sancti Stephani Diuionensis apud Ianleyum et ego Adelineta ad alium dominium conuolassem uidelicet ad dominium capituli Eduensis apud tractum ecclesiam dictam Sancti Stephani desauoando et propter hoc ad remanantiam nostram dicta ecclesia assignasset nos confitemur et asserimus quod dicta ecclesia facere potest et debet et eidem dictam remanantiam quittamus tanquam eidem ecclesie de iure commissam promittentes pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra super Sancta Dei Euangelia prestita corporaliter et sub obligatione omnium bonorum nostrorum contra predicta seu aliquod predictorum per nos uel per alium de cetero non uenire nec contra uenienti in aliquo consentire renunciantes in hoc facto omnibus exceptionibus iuris et facti uolentes nos compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum anno et mense predictis