Charter Document - 05310069

Charter Document - 05310069


Charter Number: 05310069
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1297 - 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo septimo mense februarii Ego Adelineta filia quondam Lambeleti dicti de Tortenoe de Ianleio notum facio uniuersis presentibus et futuris quod ego spontanea non coacta nec decepta immo pro necessitate et utilitate mea specialiter uendo concedo delibero atque quitto in hereditatem perpetuam Othonino de Uorcenne domicello et eius heredibus tertiam partem molendini dicti de Tortenoe pertinentiarum et appenditiarum situm in finagio de Iaule inter molendinum dictum de la Loiche et nemus de Thardo Castro et medietatem unius pecie prati siti in dicto finagio antedictum molendinum iuxta pratum Iohanneti dicti de Tortenoe et partitur cum Hugoneto de Tortenoe liber ab omni onere seruitutis et hanc uenditionem facio precio uidelicet quadraginta librarum Uiennensium de quibus a dicto emptore solutionem integram habuimus et recepimus in pecunia legitime numerata Et me teneo penitus pro pagato et propter hoc de dicta uenditione me penitus deuestio et dictum emptorem corporaliter inuestio pro uolontate sua et suorum heredum modis omnibus et omni tempore facienda et promitto per stipulationem legitimam et sollempnem et per iuramentum meum pro me et meis heredibus super Sancta Dei Euangelia prestitum corporale dictam uenditionem dicto emptori et eius heredibus garantire contra omnes personas in iudicio et extra iudicium meis sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et dictum emptorem et eius heredes indempni modis omnibus conseruare si aliqui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo de cetero conuenire per me uel per alium tacite uel aperte me heredes meos et omnia bona mea perpetuiter hoc obligando Renunciantes in hoc facto omnibus exceptionibus doli mali lesionis in factum omni auxilio et beneficio in fauorem mulierum introducto omni iuri canonico et ciuili seu consuetudinario et iuri dicenti generalem renunciationem non ualere uoloque me ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me heredes meos et bona mea In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Iohannis notarii Perronetti dicti Fontenelle de Thardo testimonium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis