Charter Document - 05310062
Charter Number: | 05310062 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis Lingonensis salutem in Domino noueritis quod in presentia Ioannis Lotaringi de Diuione clerici mandati nostri iurati ad hoc specialiter deputati Girardus dictus Troite de Tilcastro et Maria dicta Brunette uxor eius laici propter hoc personaliter constituti confessi sunt se sepulturam suam elegisse in cimeterio Domus Dei de Tilicastro dantes et concedentes magistris et fratribus dicte Domus quilibet ipsorum die obitus sui sex libras Turonenses et lectum suum integre munitum dederunt etiam et concesserunt coniuges predicti magistris et fratribus antedictis in recompensationem beneficiorum sibi ab eisdem impensorum post decessum superuiuentis ex ipsis omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et quocumque nomine censeantur donatione irreuocabili facta inter uiuos de quibus bonis predictis ex nunc se deuestientes ipsi coniuges dictos magistrum et fratres pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestierunt per traditionem presentium litterarum saluo dictis coniugibus usu fructu dictorum bonorum quandiu uixerint et eorum superuiuens de quibus gaudebunt pacifice donatione predicta aliquat enus non obstante promittentes dicti coniuges per iuramenta sua tactis Sanctis Euangeliis corporaliter prestita et per stipulationem sollemnem contra premissa uel aliquod de premissis non uenire tacite uel expresse renuntiantes in hoc facto ex certa scientia exceptioni dicte donationis non legitime facte et deceptionis in aliquo fori priuilegio omni iuri in fauorem mulierum introducto omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus iuris et facti uolentes insuper coniuges antedicti compelli ad premissorum obseruantiam per nos uel per officialem Lingonensem qui pro tempore fuerit per censuram ecclesiasticam tanquam ex re adiudicata in curia Lingonensis cuius iuridictioni quo ad hoc suposuerunt se et sua In quorum testimonium ad requisitionem dictorum coniugum nobis factam per dictum iuramentum nostrum qui nobis predicta retulit et cui quantum ad hec et maiora fidem plenariam adhibemus sigillum curie Lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Thielicto et Perroneto de Tilicastro fratribus laicis testibus ad hoc uocatis et rogatis die martis post festum Exaltationis Sancte Crucis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo