Charter Document - 05310056

Charter Document - 05310056


Charter Number: 05310056
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1296 - 1297
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo sexto mense martio Nos Lambertus filius quondam Uillermi de Diuione prepositi et Iaqueta de Cutigneio uxor eius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod uiri religiosi frater Hugo abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis admasiauerunt nos in quodam manso suo sito apud Cutigneium pro ut se ingerit a chemino sito de super usque ad cheminum desuptus et est iuxta domum Hugonis dicti Sarron et iuxta domum relicta Ualteri Lacorbe et propter ego prefatus Lambertus tradidi concessi et perpetuo quittaui dictis religiosis et eorum successoribus quamdam mansum situm Diuioni ante domum dictorum religiosorum de Tulleio iuxta mansum eorumdem et iuxta domum et mansum Ualteri de Aqueductu item et decem libras Uiennenses in pecunia numerata de integro item nos dicti coniuges tenebimur nos et heres noster primogenitus soluere decetero et reddere annis singulis dictis religiosis uel eorum mandato nomine taillie quandiu uixerimus et superuiuens ex nostris quatuor libras cere in festo Omnium Sanctorum item dederunt dicti religiosi et concesserunt nobis et heredibus nostris quamdam petiam terre arabilis sitam in finagio de Cutigneio continentem circiter dimidium iornale sitam inter terram domine Ioanne domine Deliche et terram sororis dictorum es Serons et ingerit se supra pratum Bernit et super terram Aubricti de Cutigneio et post decessum nostrum et heredis nostri primogeniti uel superuiuentis ex nostris alii heredes nostri remanentes remanebunt tailliabiles ecclesie Sancti Stephani predicti sciendum est autem quod nos et heredes noster primogenitus quandiu uixerimus dicte ecclesie remanemus iustitiabiles sicut ceteri homines dicte uille de Cutigneio necalium dominum in dicta uilla aduocare poterimus uel etiam reclamare quod si secus faceremus statim ad dictos mansum et terram dicti religiosi poterunt recurrere et in manum ipsorum ponere pro uoluntate sua facienda et promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramentum nostrum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum contra predicta de cetero non uenire Uolentes nos compelli ad omnium obseruantiam premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionis Guillelmi de Pesinis et Andree de Campouento testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis