Charter Document - 05310054

Charter Document - 05310054


Charter Number: 05310054
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1296
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo sexto mense septembri Ego Stephanus de Perreceyo Magno uicarius de Aqueductu presbiter notum facio presentes litteras inspecturis quod cum religiosi uiri abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis mihi in gratia speciali dederint facultatem acquirendi in uilla et finagio Aqueductus tam ab hominibus siue tailliabilibus dicti loci quam ab aliis personis forensibus domos uineas terras ac alias pocessione sue easdem ad uitam meam libere possidendas saluis tamen censibus et costumis ac decimis ego in recompensationem dicte gratie et pro remedio anime mee do concedo et quitto in perpetuum post decessum meum donatione irreuocabili facta inter uiuos predictis religiosis ac eorum monasterio omnia ac singula que iam in dictis uilla et finagio acquisiui et acquirere deinceps potero quecumque sint et quocumque nemine censeantur uidelicet domibus terris uineis mansis censibus hortis et costumis et aliis quibuscumque uolens et concedens quod ad omnia que iam acquisiui in predictis locis et acquirere potero in futurum post decessum meum tanquam ad res suas proprias recurrant et intrent et tanquam de rebus suis propriis suam omni modam faciant uoluntatem omni reclamatione aliorum heredum meorum penitus cessante promittens per iuramentum meum super Sancta Dei Euangelia prestitum corporale et sub obligatione omnium bonorum meorum contra predicta uel aliqua de predictis non uenire nec contra uenienti in aliquo consentire omnibus exceptionibus totius iuris et facti renunciando in hoc facto et uolo me compelli ad premissorum obseruantiam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supono me et meos heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum anno et mense predictis