Charter Document - 05310049
| Charter Number: | 05310049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1295 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense octobri Ego Guillermus dictus de Maigneyo miles notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego consideratis beneficiis et seruiciis que dictus Iohannes Baudoz de Auxona et Hamoninus Baudoz eius frater michi fecerunt et que mihi extiterunt quum plurimum fructuosa Ego in remunerationem dictorum seruitorum do concedo et in perpetuum quitto pro me et meis dictis seruibus et suis donatione irreuocabili facta inter uiuos unum mansum qui uocatur mansus à la Droille situm apud Maigneyum Item unum mansum qui fuit liberorum Auruhus situm iuxta mansum Milonis Truse ex una parte et mansum predictum ex altera de quibus mansis me deuestio et dictos fratres pro se et suis heredibus inuestio et in possessionem corporalem uel quasi per traditionem presentum de eisdem induco promittens per iuramentum meum super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum dictos mansos dictis fratribus et suis erga omnes perpetuo pacifice garantire saluo mihi et meis et retento feodo in eisdem ratione onus feodi dicti fratris et sui tenentur michi et meis perpetuo prestare patrocinium in uilla de Auxona quotienscumque super hoc fuerint requisiti dum tamen in uilla fuerint de Auxona Et non contra dictas donationes et concessiones ac quittationes uenire per me uel per alium in futurum Renuntians in hoc facto per iuramentum omnibus exceptionibus iuri et facti omni dolo et fraudi donationis concessionis et quittationis predictarum non factarum iuri dicenti donationi quingentos aureos excedente absque infirmatione non ualere et omni iuri canonico et ciuili Uolens me compelli ad premissorum tenendam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc me et meos heredes suppono In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicaui et obtinui apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Auselli de Duismo et Stephani de Moingneio testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis
