Charter Document - 05310047
Charter Number: | 05310047 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense iunio Nos Robinus filius quondam Bernardi Corregarii de Roura et Perroneta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos uendimus et in perpetuam hereditatem quittamus pro nobis et nostris heredibus Othonino domicello filio quondam domini Humberti de Uerceaux pro se et eius heredibus quartam partem decime de campo de la Fosse sita in finagio de Marliens iuxta uiam publicam et partitur cum priore de Thart Quam uenditionem facimus pretio duodecim librarum et decem solidorum Uiennensium de quibus solutionem integram recepimus a dicto emptore et nos tenemus plenarium pro pagatis Quare tenemur ex pacto et promittimus pro nobis et nostris per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam uenditionem prefato emptori et eius heredibus contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et in pace tenere et contra dictam uenditionem de cetero non uenire omnibus exceptionibus totius iuris et facti renuntiando in hoc facto et uolumus nos compelli ad premissarum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Perelli Mutrot et Boicheri clerici testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis