Charter Document - 05310044

Charter Document - 05310044


Charter Number: 05310044
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1294 - 1295
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo quarto mense ianuaris Nos Theobaudus Stephen de Potengeyo et Guionetus eius filius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte et prouide uendimus concedimus et quittamus perpetuo Girardo au Corteler Sancti Stephani Diuionensis unam petiam terre arabile continentem duo iornalia et dimidium sitam in finagio de Potengeio ubi ducitur en Malportuis iuxta terram Iohannis Arnerii hinc et est contorium et se ingerit super terram Sancti Stephani Diuionensis libere ab omni onere seruitutis pro decima et tribus denariis censualibus diuinis Sancti Benigni Diuionensis annuatim in festo Sancti Iohannis Baptiste persoluendis precio sexdecim librarum et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto emptore solutionem habuimus et recepimus integram et perfectam in pecunia legitime numerata et nos tenemur penitus pro pagatis et propter de predicta uenditione nos penitus deuestimus et dictum emptorem corporaliter inuestimus pro uolontate sua et suorum heredum modis omnibus omni tempore facienda Promittentes per iuramenta nostra super Sancta Dei Euangelia corporale dictam uenditionem dicto emptori et eius heredibus garantire in iudicio et extra nostris sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et dictum emptorem indempnem modis omnibus conseruare si aliqui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire decetero per nos uel per alios tacite uel expresse nos et heredes nostros ac omnia bona nostra propter hoc obligando uolumus quod nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis