Charter Document - 05310042

Charter Document - 05310042


Charter Number: 05310042
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis euisdem millesimo ducentesimo nonagesimo quarto mense decembris Ego Stephanus dictus Froidures de Thardo Uilla notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego sponte et prouide non ui non dolo ad hoc inductus que spontaneus non coactus pro uoluntate mea uendo concedo et quitto perpetuo pro me et meis heredibus Othonino de Uerceaux domicello et eius heredibus ea que secuuntur uidelicet unam secturam et dimidiam prati sitam in prateria de Thardo ubi dicitur a Uers de Laote iuxta pratum Clementis Pasiote et partitur cum eo sunt septem iornalia terre quorum tria sunt in finagio de Verrangiis primum iuxta terram Renaudi Parentis secundum ubi dicitur en Corlandre iuxta terram Relone Mion hinc et iuxta terram Renaudi Parentis inde tertium iuxta terram Perronetti lon Vayset hinc et iuxta terram heredum Iohannis Legier inde sunt duo iornalia sita in finagio de Thardo ubi dicitur au Saucoie iuxta terram Perelli Nicholai hinc et iuxta terram liberorum au Genre inde et duo iornalia sita in finagio de Niliens quorum unum est retro monasterium iuxta terram liberarum de Baudron aliud est ubi dicitur en Sorouches iuxta terram conuersorum de Broichons cum fructibus eorumdem pretio duodecim eminarum frumenti et dimidiam quartelli traditi mensurati et deliberati et me teneo penitus pro pagato in bono frumento et propter hoc de dicta uenditione me penitus deuestio et dictum emptorem corporaliter inuestio pro uolontate sua et suorum heredum modis omnibus et omni tempore facienda promittens per iuramentum meum super Sancta Dei Euangelia prestitum corporale dictam uenditionem dicto emptori et eius heredibus contra omnes garantire in iudicio et extra meis sumptibus perpetuo pacifice et quiete et dictum emptorem et eius heredes indempnes modis omnibus conseruare si aliqui calumpniatores quod absit apparrerent et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire decetero per me uel per alium tacite uel aperte me heredes meos et omnia bona mea propter hoc obligando Uoloque me ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me heredes meos et omnia bona mea In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Iohannis iudici eiusdem curie notarii apud Rouram Raimondi de Thardo et domini Petri capellani de Thardo testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis