Charter Document - 05310034

Charter Document - 05310034


Charter Number: 05310034
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo quarto mense iunii Nos Symonetus Baliers de Coucheyo et Osanna eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide uendimus et concedimus uiris religiosis prioris et conuentus Sancti Stephani Diuionensis et eorum successoribus sex sextarios uini puri mustalis annui et perpetui redditus ad mensuram Diuioni et annis singulis de cetero tempore uindemiarum eisdem religiosis reddendi et soluendi apud Coucheyum aut mandato suo in puris racemis de fructibus cuiusdam petie uinee site in finagio Coucheyo iuxta uineam Villemeti Anelene et uineam Martini Baliers ut de uino aut fructibus aliis equalentibus omnem conditionem fecimus precio quatuor libras Uiennenses de quo precio solutionem integram recepimus a dictis emptoribus in pecunia numerata et nos tenemus pro pagatis quod quid uinum predictum assedimus et assignauimus dictis religiosis supradictam petiam uinee item et super quondam domum cum pertinentem sitam apud Coucheyum iuxta domum Iohannis Genart et domum Martini Baliers et promittimus per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictos sex sextarios uini annuatim ut dictum est reddere alioquin tenebimus a dictis religiosis in quinque solidis Uiennensis pro pena uolentes nos compelli ad omnium obseruantiam premissorum quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes in quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Hugonis le Sannotet et domini Hugonis de Granceyo presbiteri testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis