Charter Document - 05310033
Charter Number: | 05310033 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo octauo mense maii Ego Stephanus de Chaamgneio presbiter quondam curatus de Bussiaco notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego consideratis pluribus bonis fauoribus et curiatitatibus mihi de die in diem factis multotiens et impensis a uiris religiosis abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis Lingonensis diocesis que mihi sunt et entiterunt quam plurimum fructuosa et fructuose et de quibus me teneo pro pagato sponte scienter et prouide in remunerationem dictorum bonorum et seruitiorum ac dictarum curialitatum cum nullum bonum seu seruitium secundum deum et institam sine remuneratione aliqua non debeat per transire do cedo concedo penitus in perpetuum atque quitto dictis abbati et conuentui et eorum successoribus donatione irreuocabili facta inter uiuos omneius et omnem actionem quod et quam habeo et habere possum et debeo ex quacumque causa seu ratione in uilla finagio territorio et appenditiis de Sauigniaco le Sec saluis uiginti libratis terre quas debebat percipere et leuare in dicta uilla et in appenditiis eiusdem annuatim post decessum meum domino Radulpho de Sancto Lupo propter quas uiginti libratas terre uolo et percipio quod dictus dominus Radulphus ex nunc percipiat et leuet in dicta uilla et appenditiis eiusdem ad uitam suam et quamdiu duxerit uitam inhumanis contradictione aliqua non obstante uolens insuper et concedens quod omnes littere facte et quas habeo super contractu frumenti dicte uille et apenditiarum eiusdem in quantum me tangunt de cetero millius habeam roboris firmitatem saluis uiginti libratis terre quas dictus dominus Radulphus annuatim in dicta uilla et in appenditiis eiusdem ad uitam suam debet percipere et leuare in superius dictum est et de predictis omnibus et singulis a me ut dictum est donatis concessis et quittatis ut eupressum est me penitus deuestio et dictos abbatem et conuentum pro se et suis successoribus corporaliter inuestio pro omni uoluntate sua et successorum suorum modis omnibus et omni tempore plenarie facienda nihil iuris proprietatis processionis aut saisine seu iuris alterius in predictis retinenda et teneor et promitto pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo per iuramentum meum propter hoc ad Sancta Dei Euangelia corporaliter prestitutum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum predictas donationem concessionem et quittationem modo premisso factas ac omnia et singula superius scripta tenere et inuiolabiliter perpetuo obseruare et in nullo contraire de cetero per me uel per alium tacite uel aperte renuntians si quidem in hoc facto ex certa scientia per meum iam prestitum iuramentum exceptioni dicte donationis rite bene legitime et pro iuxta causa non facte et exceptioni doli doli mali lesionis uel deceptionis in factum omnibus priuilegiis pro me et ad opus mei impetratis et impetrandis fori chori et cleri priuilegiis iuri dicenti donationem quingentos aureos excedentem sine insinuatione non ualere omnibus causis ingratitudinis insertis in iure que permittun reuocationem uerum fieri donatarum omni actioni mihi et meis heredibus quantum ad reuocationem predictorum uel aliquorum de predictis competenti uel in perpetuum competunt liti contestationi petitioni et obligationi libelli et petitioni littere predictis copiam faciendo et omni iuri canonico et ciuili et iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere uolens me compelli ad omnium premissorum obseruantiam tanquam ex re adiudicata per curia domini ducis Burgundie per captionem et distractionem bonorum meorum et per curiam uenerabilis uiri domini officialis Cabilonensis qui modo est uel erit pro tempore per eucommunicationis et agrauationis sententias quorum iuridictionibus quo ad hoc supono me et meos heredes et omnia bona mea in quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie domini ducis Burgundie et sigillum curie uiri uenerabilis officialis Cabilonensis rogaui et obtinui Actum in presentia Iohannis Gaufredi clerici notarii Cabilonis Patquelini Caillefer de Cabilone domini Ioannis De Sancto Lupo presbiteri testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis