Charter Document - 05310032

Charter Document - 05310032


Charter Number: 05310032
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo quarto mense aprilis post Pascha Nos Belota dicta Hes de Uarangiis et Aymeticus eius maritus notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod nos sponte et prouide uendimus concedimus et quittamus perpetuo domino Hugoni de Donna Petra militi domino de Thardo duas petias terre sitas in finagio de Uarangiis quorum prima sita est in loco ubi dicitur en la Paule inter terram heredum dicti Preste et terram dominici Semyon et alia sita est in loco ubi dicitur in uia de Merliens inter terram dicti emptoris et terram Adeline filie Apreste libere ab omni onere seruitutis pro decima et tertiis precio sexaginta et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto emptore solutionem integram habuimus et recepimus in pecunia legitime numerata et nos tenemus penitus pro pagato et propter hoc de dicta uenditione nos penitus deuestimus et dictum emptorem corporaliter inuestimus pro uolontate sua et suum heredum modis omnibus et omni tempore facienda Promittens per iuramenta mea data super Sancta Dei Euangelia dictam uenditionem dicto emptori et eius heredibus garantire contra omnes in iudicio et extra iudicium nostris sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et dictum emptorem et eius heredes indempnes modis omnibus conseruare si aliqui calumpniatores quod absit apparerent et in nullo de cetero contraire per nos uel per alium tacite uel aperte nos heredes nostros et omnia bona nostra propter hoc obligando uolentes nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos heredes nostros et bona nostra In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus et optinuimus apponi Actum in presentia Iacobi de Lenthena dicte curie notarii apud Rouram Uillelmi Semyon et Renaudi filii Theobaudi Apreste de Uarangiis testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis