Charter Document - 05310029

Charter Document - 05310029


Charter Number: 05310029
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1293 - 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense martii Nos Moninus dictus Affreux de Diuione clericus et Margareta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos debemus domino Geruaisio priori de Marcennaio sexaginta et septem libras et decem solidos Uiennenses tam ex causa emptionis uini et bladi nobis ab eodem traditum et delibatorum quam ex causa legitimii mutui nobis facti ab eodem in pecunia numerata de quibus tenemus nos plenarium pro contentis quam quamdem pecunie summam tenemur ex pacto et promittimus per iuramenta nostra propter hoc super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestita reddere et soluere dicto domino Geruaisio infra unum mensem postquam ab eodem uel ab eius mandato super hoc fuimus requisiti absque diebus et induciis exigendis Et si forte in solutione dicte pecunie ut dictum est facienda quod absit desistemus omnia dampna missiones costamenta et totum interesse quod quas occasiones nostri defectus dictus dominus Geruaisius uel eius mandatum faceret aut incurreret tenemur eidem sub iam nostro presento iuramento una cum dicta forte integriter reddere et plenarium resarcire pro quibus omnibus et singulis adimplendis obligamus ponimus et deliberamus in manu ipsius domini Geruaisii et suorum quamdam domum nostram ad pertinentem ipsius uniuersis sitam Diuioni in uito Sancto Iohannis iuxta domum Nicholai Affreux et domum que fuit au Paaygeeont item quamdam petiam uinee sitam en Baarandes iuxta muros uille Diuionis et uineam Sancti Benigni Uolumus et concedimus pro nobis et nostris quod quocito defecimus in premissis uel aliquo premissorum que idem dominus Geruaisius per se uel per mandatum suum auctoritate sua propria et suo clamore alicuius curie ad predicta super me obligata recurrat et ea uendat in toto aut in parte in foro uel extra et de denariis inde habitis sibi ad plenum satisfaciat de debito et dampni si quam quamdem uenditionem fieri contingit ex nunc laudamus uolimus et penitus approbamus et emptori seu emptore garantire tenemur et promittimus pro nobis et nostris et eisdem conferre instrumentum super dictam uenditionem confectum sigillo curie domini ducis Burgundie ante alio sigillo authentico sigillatum Renunciamus in super in hoc facto exceptionibus doli et in factum uini et bladi predictorum non habitorum non traditorum nec deliberatorum mutui legitime non facti deceptionis in aliquo omni consuetudini et statuto loci et patrie omni iuri in fauore mulierum introducto et omnibus que contra presens instrumentum possent obici seu dici predicta uolumus nos compelli ad premissorum omnem obseruantiam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Durandi le Cornerre et Bonini Affreux testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis