Charter Document - 05310027
Charter Number: | 05310027 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1293 - 1294 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense martio Nos Belinus Flaons de Cunctigneio et Bella femina eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum nos reliquissemus domum de Cunctigneio et hominagium religiosorum abbatis et conuentus Sancti Stephani Diuionensis quorum eramus homines taillabiles apud Cunctigneium et fecissemus nos et nostri apud Diuionem per gentes domini ducis Burgundie et perpetuo hoc factum usus et consuetudines Burgundie omnia bona nostra mobilia et immobilia in uilla et finagio de Cunctigneio et alibi existentia dictis religiosis contra commissa et etiam fore facta prout hec omnia et singula supradicta confitemus et assermimus penitus esse uera nos humiliter supplicauimus dictis religiosis ut ipsi amore Dei et intuitu pietatis nobis tanquam hominibus ipsorum tailliabilibus dicta bona eisdem ratione predicta commissa uendent qui dicti religiosi ad preces nostras amore Dei et intuitu pietatis nobis dicta bona uendiderunt et concesserunt pretio uiginti libras Turronenses eisdem religiosis a nobis persoluendas quantito fuimus super hec requisiti que quedem bona talia sunt uidelicet quamdam domum cum manso sitam apud Cunctigneium iuxta mansum Iohanneti Chabucaal sunt sue petie terre continentes duo iornalia site in finagio de Cunctigneio quarum una sita est retro etenim iuxta corneram dictorum religiosorum alie tres en Amache quinta supra pratum Buignot et sexta en Gatelon iuxta terram Aubrie de Barra Sunt tria pars dimidie secture prati qui partitur ad Aubrito Chappe Promittimus etiam per iuramentum nostrum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum contra predicta de cetero non uenire Et quod nos dictis religiosis et eorum mandatis obediemus tanquam homines ipsorum tailliabiles et uolumus nos compelli ad omnem obseruantiam premissorum quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis domini Adulphi de Sancto Luppo et Etheri clerici testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis