Charter Document - 05310026

Charter Document - 05310026


Charter Number: 05310026
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1293 - 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense martis Ego Hugoninus dictus le Singe Burgundie Diuionensis notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego sponte et prouide uendo et in perpetuum quitto pro me et meis heredibus Roberto dicto Rebillart et Marie eius uxoris quamdam peciam terre continentem circiter unum iornalem situm in finagio de Cuchis desuper Fontenilles iuxta terram Sancti Stephani et iuxta terram Aubrioti Chappe precio sexaginta et undecim solidorum Uiennensium michi a dictis emptoribus solutorum de quibus teneo me plenarium pro pagato quare teneor ex pacto et promitto per iuramentum meum et sub obligatione omnium bonorum meorum dictam petiam terre uendictam liberam pro terris et decima dicti emptori et suis perpetuo et firmiter garantire et contra predicta de cetero non uenire et uolo me compelli per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes In quorum testimonium litteris sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Hugonini dicti Mees et Iohannis de Messigny testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis