Charter Document - 05310025

Charter Document - 05310025


Charter Number: 05310025
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1293 - 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense februarii Nos Marguerona relicta Iohannis dicti Courreaul Durand Iohanneta Mangidis et Symoneta eius liberi de Thardo Uilla notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte et prouide uendimus concedimus et quittauimus perpetuo Othonino de Uercellis domicello et eius heredibus medietatem unius secture prati siti in prato nouo ubi dicitur in prato de Salie iuxta pratum Iohannis Castellani ex una parte et iuxta pratum Aymonis dicti Munidat ex altera et partitur cum Aymone filio quondam Hugonis et cum Iohanne dicto Desree de Marliens liberum pro quatuor solidis Uiennensibus ad fructus leuandos prioratui de Thardo Uilla quibus anno persoluent pretio triginta et quinque solidorum Uiennensium de quibus a dicto emptore solutionem habuimus et recepimus integram et perfectam in pecunia numerata et nos tenemus penitus pro pagatis et propter hoc de dicta uenditione nos penitus deuestimus et dictum emptorem inuestimus pro uolontate sua et suorum heredum modis omnibus et omni tempore facienda Promittentes per iuramenta nostra super sancta Dei euangelia corporaliter data dictam uenditionem dicto emptori et eius heredibus garantire contra omnes in iudicio et extra nostris sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo de cetero contraire per nos uel per alios tacite uel aperte nos heredes nostros et omnia bona nostra propter hoc obligando Uolumus que nos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos heredes nostros et bona nostra In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Iacobi de Lenthena eiusdem curie notarii apud Rourum Perronetti dicti Fontenelle et Iohannis de Domo notarii testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis