Charter Document - 05310023
Charter Number: | 05310023 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis capituli Lingonensis sede uacante salutem in Domino Noueritis quod in presentia magistri Petri decani christianitatis Diuionis mandati nostri ad hoc specialiter deputati Laurentius Borrelarius Perronetus clericus fratres filii quondam Thome Borrelarii de Diuione et Perroneta uxor dicti Laurentii propter hoc personaliter constituti confessi sunt sponte et prouide se pro utilitate et necessitate sua uendidisse concessisse et quittasse in hereditatem perpetuam uiris religiosis priori et conuentui Sancti Stephani Diuionensis pro eis et eorum successoribus quamdam domum cum manso et eius pertinentiis sitam Diuione in uico Fatuorum iuxta torcular heredum domini Petri de Buischalle presbiteri defuncti ex una parte et iuxta dictorum uenditorum ex altera pretio decem et octo librarum Turronensium de quibus a dictis religiosis uenditores predicti acceperunt et habuerunt in numerata pecunia solutionem integram et perfectam quare de predicta domo cum manso et eius pertinentiis predictis se penitus deuestientes supradicti uenditores dictas priorem et conuentuum pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestierunt et tenentur et promiserunt quilibet eorum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum firmorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per iuramentum suum pro se et suis heredibus quos ad hoc obligauit prestitum super Sancta Dei Euangelia corporale predictam domum cum manso et eius pertinentiis liberam ab omni onere pro tribus denariis et obolo censualibus garantire supradictis priori et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis suis sumptibus et expensis et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo hoc facto uenditores antedicti ex certa scientia et sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii non numerate et non habite et non recepte dicte pecunie doli in factum fori priuilegio omni iuri in fauorem mulierum introducto omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus iuris et facti uoluerunt insuper uenditores memorati compelli ad premissorum obseruantiam per nos uel per officialem Lingonensem qui pro tempore fuerit per censuram ecclesiasticam tanquam ex re adiudicata in curia Lingonensi cuius iuridictioni quo ad hoc suposuerunt se heredes suos et omnia bona sua in quorum testimonium ad requisitionem dictorum Laurentii Perroneti et Perronete nobis factarum perdictum decanum mandatum nostrum qui nobis predicta retulit et cui quantum ad hoc et maiora fidem pleniorem adhibemus sigillum curie Lingonensis presentibus litteris duximus apponendum actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio die sabbati post hiemale festum beati Nicolai