Charter Document - 05310020
Charter Number: | 05310020 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense septembris nos Acelinus dictus Impeneteaux de Aqueductu et Regineta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos uendimus et perpetuo quittamus pro nobis et nostris uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis duas petias terre continentes circiter duo iornalia sitas in finagio de Aqueductu una super preolos iuxta terram Geleberti Gaudeal et terram liberorum au Forin et alia uersus Fentenois iuxta terram Marione Panneal et iuxta ripariam Susionis item quamdam cupam continentem septem modios quam uenditionem fecimus pretio decem librarum et duodecim denariorum Uiennensium de quibus solutionem integram recepimus et habuimus et de quibus tenemus nos pro pagatis quare tenemur et promittimus pro nobis et nostris per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predicta uendita dictis religiosis contra omnes perpetuo et firmiter garantire contra omnes nostris propriis sumptibus et empensis et in nullo contraire de cetero tacite uel aperte hiis autem omnibus predictis ego Humbertus filius dictorum uenditorum meum assenssum prebui et consensum et insuper nos uenditores et corum filius uolumus compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam Domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionis Humbeloti Lemoyne et Lamonetii Torini testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis