Charter Document - 05310019

Charter Document - 05310019


Charter Number: 05310019
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1293
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense septembri Ego Agnelota uxor dicti Ioli burguensis Diuionis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide uendidi et in perpetuum quittaui pro me et meis Iuhennete uxori Guillemoti filii Perronetti Marescalli ementi et soluenti de ipsis denariis maritagii sui quamdam petiam terre sitam in finagio de Cutigneio en Mise Ueler iuxta terram uxoris Malti le Courbe et terram Andree de Cutigneio precio centum solidorum Uiennensium de quibus solutionem integram recepi et habui a dicta emptore in pecunia numerata de quibus teneo me plenariam pro contenta Hanc autem uenditionem ego predictus Ioli maritus dicte uenditoris uolo laudo et penitus approbo preterea nos uenditus et laudator tenemur et promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam petiam terre uenditam quittam et liberam pro recula decuna dicte emptori et suis perpetuo et firmiter garantire contra omnes propriis meis sumptibus et expensis et in nullo contraire de cetero tacite uel aperte et facere et prestare quidquid in causa euictionis fieri debet et prestari et uolumus nos compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiucata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Marneri Allote et Andree Maal testium ad hoc uocatarum Anno et mense predictis