Charter Document - 05310018
Charter Number: | 05310018 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio mense Augusti ego Huotus de Aqueductu prope Bellam Nouam domicellus et ego Simoneta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis et audituris quod nos sponte prouide sine ui et metu et aliqua circunuentione pro utilitate et necessitate nostra uendimus et titulo pure perpetue perfecte ac irreuocabilis uenditionis tradimus et penitus quittamus pro nobis et nostris heredibus uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis pro se et eorum successoribus ea que hic inferius continentur que confitemur et asserimus per iuramenta nostra prestita super sancta Dei Euangelia corporaliter mouere et esse de feodo dictorum religiosorum uidelicet quamdam domum fortem cum fossatis clausura horto arboribus extra et ante dictam domum sitis et cum fundo et pertinentiis eiusdem domus item secturam et dimidiam prati sitam a latere dictorum fossatorum iuxta pasquerium Perreneti de Ruppe forti clerici et se ingerit in longitudinem super fossatas Ioannis Bruer item quamdam petiam terre continentem sex iornalia cum quatuor iornalibus nemoris dicte petie contiguis et adherentibus sitis en Lissartuant iuxta terram dictorum emptorum et terram Isabellis sororis mei predicti Huoti item quamdam petiam terre continentem unum iornale situm ante nemus Senelete iuxta terram Bellini Bracier item quamdam petiam terre continentem duo iornalia que contornat supra predictam petiam et est sita ante dictum nemus de Senelete et iuxta terram Ioannis Galois item quamdam petiam terre continentem circiter quatuor iornalia sitam in pratis Aguillon iuxta nemus Ioannis le Ponelat et terram Ioannis Galois item quamdam petiam terre continentem duo iornalia sitam ibidem iuxta terram dicti Ioannis et terram dicti Perreneti item quamdam petiam terre continentem sed iornalia sitam in prato Aguillon iuxta terram predicte Isabellis et terram dicti Perreneti item quamdam petiam terre continentem duo iornalia et est contorium predicte petie terre item unum iornale terre situm desuper pratum Aguillon iuxta terram dicti Perreneti hinc et inde item tria iornalia terre en Pontperrem inter cheminum de Bella noua et terram Ioannis Galois item unum iornale terre situm en la Naux de Aqueductu iuxta terram Ioannis Galois et terram dicte Isabellis item unum iornale terre situm ibidem iuxta terram dicte Isabellis et terram dicti Ioannis item unum iornale terre ibidem situm iuxta terram dicte Isabellis et dicti Perreneti item duo iornalia terre sita ad dominium de Vese iuxta terram Humbelini le Lombardet et terram dominici de Bella noua item unum iornale terre situm ibidem iuxta terram dicte Isabellis et terram dicti Ioannis item unum iornale terre situm ibidem iuxta terram dicti Ioannis item septem iornalia terre sita in corueya de Geureyo iuxta terram dicti Perroneti et terram abbatis et conuentus Besuensis item tria iornalia terre sita es Genentes iuxta terram Humbelini Lombardet et terram dicti Perroneti item unum iornale terre situm au Pornet iuxta terram Stephaneti Moichot item quamdam petiam terre sitam in Charmam Luporum iuxta terram Ioannis Galois et terram Beatricis de Bella noua item unum iornale terre situm ibidem iuxta terram dicti Humbelini et Charmam Luporum item quatuor iornalia terre sita in campo de la Uigne iuxta terram Ioannis Galois et terram dicte Isabellis item quinque iornalia terre sita ante nemus de Forest iuxta terram Ioannis Galois et terram Hugonis Broquart item tres secturas prati sitas en Reneure iuxta nemus Ioannis le Ponelet et nemus Isabellis predicte item unam secturam prati sitam in prato Aguillon que partitur cum dicta Isabelle et est iuxta pratum Humbelini predicti item dimidiam secturam prati in Ponto parem iuxta terram Humbelini prepositi et terram dicte Isabellis item quatuor secturas prati sitas en Prey Oison iuxta leuetam prioris Sancti Leodegarii et pratum Uienneti Froichart item quamdam petiam nemoris continentem quatuor et uiginti iornalia in Senelete iuxta nemus abbatis et conuentus de Thar et corueyam Humbelini Ruffi item quatuor iornalia nemoris sita retro dictam domum fortem iuxta terram dicte Isabellis et nemus Perroneti predicti item moturam nostram molendini de stagno Belle Nove cum Ledegrein post primum bladum quod inuenitur ibidem item et generaliter omnia ea que habemus et habere possumus in uilla et finagio de Aqueductu prope Bellam Nouam tam in terris pratis domibus mansis hominibus insticiis dominiis censiuiis costumiis decimiis tailliis furniis molendinis aquiis aquarum decursibus quam in aliis uniuersis quibuscumque quam uenditionem omnium uerum predictarum fecimus pretio trecentarum et quadraginta librarum Turonensium de quibus solutionem integram recepimus a dictis emptoribus in pecunia numerata et nos tenemus pro pagatis quare tenemur ex pacto et promittimus quilibet nostrorum in solidum per iuramenta nostra super sancta Dei Euangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predicta omnia in uenditione contenta dictis emptoribus et suis successoribus contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et tenere in pace et contra predicta de cetero non uenire in toto uel in parte facto uerbo uel consentu uel iure seu consuetudine aut modo alio qualicumque renunciantes in hoc facto ex certa scientia exceptionibus doli in factum non numerate et non habite pecunie spei future munerationis uenditionis legitime non facte omni iuri in fauorem mulierum introducto et omnibus que contra tenorem presentium litterarum possent obiici seu dici et uolumus nos compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes in quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi actum anno et mense predictis