Charter Document - 05310014
Charter Number: | 05310014 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo duo mense octobri Ego Andreas filius quondam Odonis de Cheuigneio tabernarii clericus et ego Ioanna eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu habuimus ad inuicem et habemus pactiones cum uiris religiosis Hugone abbate et conuentu sancti Stephani Diuionensis que securentur uidelicet quod tam ratione medietatis duarum domorum sitarum in villa de Aqueductu iuxta domum pratelli Maingot et domum liberorum Burgaut quam ratione quatuor iornalium terre arabilis sitorum in fine molendini de Aqueductu que omnia tenemus et possidemus tenebimur de cetero annis singulis in festo omnium Sanctorum quandiu ego prefatus Andreas uixero soluere dictis religiosis uel eorum mandato nomine ecclesie sancti Stephani predicti quinque libras cere Et si forte de bonis mouentibus et abbate et conuentu supradictis ultra bona nostra superius nominata nos aliquid acquirere contigerit tenebimur soluere pro quantitate eorumdem bonorum que nos acquiremus ut alii homines uille de Aqueductu soluunt Me autem Andrea predicto sublato de medio ego predicta Ioanna ex tunc imposterum soluere et respondere teneor dictis religiosis et eorum successoribus de bonis omnibus predictis acquisitis et acquirendis secundum conditionem aliorum hominum uille supradicte aliqua libertate super hoc non obstante Has autem pactiones nos dicti coniuges tenemur ex pacto et promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum dictis religiosis tenere et inuiolabiliter obseruare et non contrauenire nec contrauenienti aliquatenus consentire Renunciantes in hoc facto omnibus exceptionibus iuris et facti que contra tenorem presentium litterarum possent obiici seu dici Et uolumus nos compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et nostros heredes In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis