Charter Document - 05310012
Charter Number: | 05310012 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo secundo mense septembri Ego Iohannes dictus Coutereas de Thardo Uilla notum facio uniuersis presentibus et futuris quod cum dictus Coutereas tempore uite sue dedit in elemosinam pro remedio anime sue et antecessorum suorum Deo et ecclesie beati Petri de Thardo Uilla quatuor solidos Uiennenses annui redditus persoluendos quolibet anno in festo natiuitatis Beati Iohannis Baptiste uolo et concedo quod prior de Thardo et eius successores leuent et habeant quolibet anno quatuor solidos Uiennenses supradictos quorum quatuor solidos Uiennenses assideo et assigno dicto priori et eius successoribus super unam peciam prati siti in preria de Thardo Castro in loco ubi dicitur in Prato Nouo et partitur cum Aymone filio quondam Hugonis quoque et cum Sarrona la Pisselote et continet circa dimidiam secturam Et si in solutione dictorum quatuor solidorum defecto quod absit uolo concedoque quod prior quo pro tempore erit ad dictum pratum recurrat recurrere possit et debeat absque requisitione et contradictione alicui dominii et faciat fructus suos et dictum pratum teneat quousque eidem de omni defectu faci factum sit integrum hoc et pacifice Quod pratum dicto priori et eius successoribus garantire teneor contra omnes in iudicio et extra meis sumptibus propriis perpetuo pacifice et quiete et facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire tacite uel aperte Promittens per iuramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo super sancta Dei euangelia prestitum corporale omnia et singula predicta tenere adimplere et inuiolabiliter obseruare ubique aliqua contradictione facienda me heredes meos et omnia bona mea propter hoc obligando et omnibus exceptionibus per dictum iuramentum meum penitus renuntiando Uoloque me et heredes meos ad premissa tenenda compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et heredes meos et bona mea In quorum testimonium istis litteris sigillum dicte curie rogaui et optinui apponi Actum in presentia Jacobi de Lenthena dicte curie notarii apud Rourum Stephani Fabri et Perrini Janinot de Thardo testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis