Charter Document - 05310009
Charter Number: | 05310009 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo secundo mense Iulii Ego Girardus de Cutigneio rector ecclesie de Ormanceyo considerans et attendens familiaritatem et dilectionem quas habent habuerunt et habituri sunt erga me religiosi uiri domum meum abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis sponte et prouide pro remedio anime mee et antecessorum meorum dono concedo trado et quitto in elemosinam et hereditatem perpetuam donatione irreuocabile quod supradictis abbati et conuentui in augmentationem pictantie dicti conuentus et ad usus eiusdem pictantie decem solidos monete Uieunense censuales quos reddendos et soluendos annis singulis in perpetuo de cetero in festo beati Remigii assedi et assignaui eisdem super quamdam domum mansum et eius pertinentias et petiam terre retro dictam domum situm que dictum le Querre que sita sunt apud Cutigneium ubi dicitur au Pasquier iuxta terram dictorum abbatis et conuentus et pratum mei Girardi filii Et de predictis omnibus et singulis dictos abbatem et conuentum ad usus memorate pidantie corporaliter inuestui Promittens per iuramentum meum corporaliter super sancta Dei euangelia prestitum et per stipulationem sollempnem super predictis omnibus et singulis garantire prestare perpetuam dictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes et omni cura propriis meis singulis et expensis Ita tamen ego uel mei heredes in solutione dictorum decem solidorum quod absit defecimus uolo ex tunc dicti abbas et conuentus per se uel permandatum sine auctoritate sua propria et sine clamore aure ad predicta omnia assignata et assessa retinant et ex his fructus suos faciant modis omnibus dant dicti decem solidi de quolibet anno qui soluti non fuerent eis plenarium persoluantur pro quibus dicti religiosi missam de sancto Spinon quo aduixero et post decessum meum missam de defunctis pro remedio anime mee et antecessorum meorum in ipsorum ecclesia tenent annis singulis celebrare Renuntians in hoc facto ex certa scientia exceptionibus dicte donationis non legitime facte et deceptionis in aliquo fori priuilegio omni consuetudini et statuto loci et omnibus exceptionibus iuri et facti In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Lamberti decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani Diuionis supplicauimus et obtinuimus apponi Et nos decani predicti ad supplicationem dicti Girardi sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda Actum anno et mense predictis