Charter Document - 05310008

Charter Document - 05310008


Charter Number: 05310008
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1292
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo secundo mense Iulii ego Girardus de Cutigneo rector ecclesie de Ormanceio considerans et attendens familiaritatem et dilectionem quas habent habuerunt et habituri sunt erga me religiosi uiri domini mei abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis sponte et prouide pro remedio anime mee et antecessorum meorum dono concedo trado et quitto in elemosinam et hereditatem perpetuam donatione irreuocabili facta inter uiuos supradictis abbati et conuentui in augmentationem pictantie dicti conuentus et ad usus eiusdem pictantie decem solidos monete Turonensis censuales quos soluendos et reddendos annis singulis in perpetuum de cetero in festo beati Remigii assedi et assignaui eisdem super quamdam domum mansum et eius pertinentias et petiam terre retrodictam domum sitam que dicitur Liguerre que sita sunt apud Cutigneium ubi dicitur au Pasquier inter terram dictorum abbatis et conuentus et pratum mei Girardi predicti et de predictis omnibus et singulis dictos abbatem et conuentum ad usus memorate pictante corporaliter inuestui Promittens per iuramentum meum corporaliter super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et per stipulationem sollemnem super predictis omnibus et singulis garantiam portare perpetuam dictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes in omni curia propriis meis sumptibus et expensis Ita tamen quod quem defecerimus uolo quod ex tunc dicti abbas et conuentus per se uel pel mandatum suum auctoritate propria et sine clamore curie ad predicta omnia assignata superius et assessa recurrant et ex iis fructus suos faciant modis omnibus donec dicti decem solidi de qualibet anno quo soluti non fuerint eis plenarie persoluantur pro quibus dicti religiosi missum de Spiritu sancto quandiu uixero et post decessum meum missam de defunctis pro remedio anime mee et antecessorum meorum in ipsorum ecclesia teneantur annis singulis celebrare Renuntians in hoc facto ex certa scientia exceptioni dicte donationis non legitime facte et deceptionis in aliquo fori priuilegio omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus iuris et facti In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Lamberti decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani christianitatis Diuionis supplicaui et obtinui apponi et nos decani predicti ad suplicationem dicti Girardi sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda Actum anno et mense predictis