Charter Document - 05300115
Charter Number: | 05300115 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1285 - 1286 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] Ego Guillermus dictus Quartaux de Dyuione presbiter in bona dispositione mentis existens notum facio omnibus [] quod ego sponte et prouide pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum et pro anniuersario meo in ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis singulis annis in perpetuum celebrando do concedo trado offero atque quitto in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie nec non uiris religiosis priori et conuentui dicte ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis uiginti solidos Uiennensis monete annui et perpetui redditus Quare dictos uiginti solidos dicte monete percipiendos et habendos et dictis priori et conuentui uel eorum mandato singulis annis in perpetuum decetero in festo Omnium Sanctorum reddendos et soluendos assedi et assignaui eisdem super domum mansum iura et pertinencias eius que fuit liberorum Richardi dicti le Gualeter sitam Dyuione in uico Comitatis iuxta domum que fuit domini boni amici le Blanc ex una parte et iuxta domum que fuit Tierici dicti Bone Nut que nunc est liberorum Brune de Mirabello ex altera et de predicta domo manso iuribus et pertinenciis eius dictos priorem et conuentum ratione dictorum uiginti solidorum corporaliter inuestiui et in uerum dominium et corporalem possessionem induxi promittens sub obligatione [] predictam domum cum manso iuribus et pertinenciis eius in bono statu tenere dictos uiginti solidos dicte monete annuatim modo premisso reddere et super premissis omnibus et singulis garantiam portare dictis priori et conuentui in omni curia propriis meis sumptibus perpetuo contra omnes [] In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilum domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani Xristianitatis Dyuionis supplicaui et obtinui apponi Et nos decani predicti ad preces et rogatum dicti domini Guillermi litteris istis sigilla nostra apposuimus Actum anno et mense supradictis