Charter Document - 05300112
Charter Number: | 05300112 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1285 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] Ego Colinus Graindorge burgensis Dyuionis [] quod ego do et concedo imperpetuum priori et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis pro anniuersario meo singulis annis in dicta ecclesia celebrando et pro una putancia quolibet anno predictis priori et conuentui facienda uiginti solidos monete currentis per ducatum Burgundie quos michi debent singulis annis Mariona relicta Thome Borrelerii et Laurentius eius filius super domum suam et eius mansum et pertinentias sitam Dyuione in Mercato Ueteri iuxta torcular dicti Bincherle et iuxta quamdam aliam domum dictorum Marione et eius filii de quibus uiginti solidos annui et perpetui redditus et de omni iure et actione quam et quod habeo et habere possum et debeo quoquomodo in dicta domo ratione dictorum uiginti solidorum me penitus deuestio et dictos priorem et conuentum et suos successores inuestio et in possessionem corporalem et uacuam uel quasi induco de eisdem et nos predicti Mariona et eius filius ad requisitionem dicti Colini promittimus quilibet nostrum insolidum dictos uiginti solidos reddere et soluere decetero dictis priori et conuentui et eorum successoribus uel ipsorum mandato singulis annis imperpetuum uidelicet decem solidos in festo Natiuitatis beati Iohannis Baptiste et alios decem solidos in festo Omnium Sanctorum et si ad quamlibet dictorum terminorum non soluemus dictam pecuniam pro qualibet septimana qua debemus ipsam pecuniam ultra quamlibet predictorum terminorum uolumus cogi ad penam duodecim denariorum dicte monete et pro predictis omnibus attendimus obligamus et ypothecamus dictis priori et conuentui dictam domum et ipsos inuestimus et eadem contra omnes garantire promittimus ita uidelicet quod nisi dicti uiginti solidi modo premisso soluti firmiter uolumus et concedimus quod in uno quoque defectu auctoritate sua propria per se aut mandatum suum ad predictam domum recurrant et teneant fructus suos quasi ex se sua propria modis omnibus faciendo quousque de unoquoque deffectu et pena predicta et damnis propter hoc habitis et receptis fuerit integre satisfactum [] Actum in presentia Hugonis de Molinis notarii dyuionensis Brechandi Saniti et Iohannis de Talento clerici []